Doctrina Duodecim Apostolorum, sive Didache (Graece Διδαχὴ τῶν δώδεκα ἀποστόλων), sunt litterae christianae ignoti auctoris saeculi secundi in Syria, ut multi opinantur, conscriptae, antiquissimum ordinem ecclesiasticum perhibentes. Diu inter libros canonicos numeratae, ab Eusebio Caesariensi adulterinae habebantur. Demum anno 1873 Constantinopoli repertae, ex tunc pervestigationi theologicae maximo momento erant.

Dispositio

Opus in sedecim capitula, quibuslibet minime tres partes sunt, et conclusionem dispositum est.

Argumentum

Doctrina duodecim Apostolorum doctrinam catholicam breviter comprehensam una cum praeceptis, quae ad liturgiam ac mores disciplinamque attinent, complectitur, imprimis ea, quae Catechumeni ante baptismum scire debebant. Brevibus sententiis ordinateque mores catholici demonstrantur.

Excerpta

Insigne est, ut auctor in capitulo 14 ter verbo "sacrificii" pro "eucharistia" utatur, quod usque ad hunc diem pro celebratione eucharistica in Ecclesia Catholica in usu est.

Nota

  1. Conradus Kirch: Enchiridion Fontium Historiae Ecclesiasticae Antiquae, ed. 2. Friburgi Brisgoviae 1914, pp. 1-4

Nexus externus