Wikidata Iacobus Matham
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Matham: imago
Iacobus Matham: imago
Nativitas: 15 Octobris 1571, 16. saeculum; Harlemum
Obitus: 20 Ianuarii 1631; Harlemum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Memoria

Sepultura: Grote Kerk

Iacobus Hadriani f. Matham (vulgo: Jacob Adriaenszoon Matham; Harlemi 15 Octobris anno 1571 natus; ibidem 20 Ianuarii anno 1631 mortuus) saeculi aurei chalcographus et delineationis peritus artifex Nederlandicus fuit.

Biographia

Apollo (anno 1591 fere)
Neptunus (anno 1626)

Scalptorum Ioannis, Theodori et Hadriani pater[1], Henrici Goltzii discipulus privignusque fuit: anno enim 1579 Iacobi matrem in matrimonium duxit eiusque tironem cepit[2]. Antea de 1593 usque ad 1597 in Italia[1], praecipue in Venetiis Romaque residens[3], et postea in urbe nativa de 1598 usque ad 1631 laboravit[1]. Anno 1600 Harlemi Sancti Lucae Societatis comes factus est[4]. Anno 1601 in Praga a rege Rudolphi II ad imagines aeri incidendas privilegium obtinuit[4]. Mariam de Poelenburgh, chalcographi Simonis Poelenburgh sororem[2], in matrimonium duxit[1].

Maxime religiosa argumenta, pietatis tabulas etiam ferens, ruris facies[1] et effigies, peculiariter eius aequalium aeri incisas[3], creavit. A Henrico Goltzio, a cuius delineationibus atque picturis tot chalcographias fecit et cuius pingendi rationem adstricte transcripsit[2], eius opera adducta sunt[1].

Artifex fertilissimus, cum ab auctorum Italicorum operibus (ex eius vel Goltzii delineationibus)[3], tum a Petri Pauli Rubens de 1611-1615 et Petri Aertsen operibus[2], tot chalcographias fecit[2][3]. Goltzii scholae chalcographis Rubens usus est quia penicilli eius effectus vere suffecerunt effigiare[5]. Praeterea in coloris cinereis opera Rubens vel eius adiutores ad hoc paraverunt[5].

Iohannes Everardi f. van Bronckhorst, Petrus Soutman, Ioannes van de Veldius[1] (1613)[2] et filius Hadrianus Matham discipuli fuerunt[1].

Opera

Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 The Web Gallery of Art
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Enciclopedia online Treccani
  4. 4.0 4.1 Dutch Art: An Encyclopedia
  5. 5.0 5.1 5.2 The Web Gallery of Art - Sansone e Dalila
  6. Nundinae - The Web Gallery of Art
  7. Mars et Venus - Communia
  8. Iohannes Sems effigies - Communia
  9. Fides, Spes et Caritas - Commumia
  10. Federici Henrici Auriaci effigies - Communia
  11. Neptunus - Communia
  12. Diana - Communia
  13. L'invidia - Communia
  14. Minervae et Mercurii foedus - Communia]

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Matham spectant.