Hypogaeum (Graece hypo + gaia[1]) vel hypogaeum plerumque est templum vel sepulcrum subterraneum antiquum. Christiani similia templa, sepulcra, cryptasque subterranea aedificabant, quas catacumbas appellabant, sed haec fana fuit variatio solum nomine, non proposito vel ritu, atque investigationes archaeologicae historicaeque probant ea efficienter easdem res fuisse.
Apud Werner Jacobsen legimus:
Episcopi-sancti saeculorum tertii et quarti, sicut alii Romani gloriae studiosi, plerumque in hypogaeis in sepulcretis extra moenia eorum urbium sepeliebantur; saepe solum miracula ad eorum sepulcra fecerunt ut eorum successores descriptiones recentiores caperent. Benignus (mortuus circa 274), episcopus et sanctus Divionensis, in magno sarcophago in sepulcro conclave in sepulcreto Romano sepultus est. Ante autem saeculum sextum, sepulcrum iamdudum ruinae factum erat, et rem paganam censebatur, etiam a Gregorio episcopo Lingonensi.[2]
Hypogaea saepe aedicula pro reliquiis humanis crematis vel loculos pro reliquiis sepultis continent. Sepulcra huius generis aliquando sepulcra aedificata appellantur.[3]
Vocabulum hypogaeum etiam ullum aedificium vel subterraneam aedificii partem attingere potest, sicut cuniculi sub Amphitheatro Flavio qui animalia servosque (praecipue captos) continebant cum ludos gladiatoriales exspectarent. Quae animalia servique per ostia occulta sub harena aliquando per pugnam attolli potebant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad hypogaeum spectant. |