Statua Tosorthri, pharaonis domus tertiae Aegypti, per foramen in eius serdab videtur, ad animam defuncti accipiendam parata, cum donis ei donatis.
Serdab in sepulcro A2 cuiusdam Pepi-anch apud Mair in Aegypto.

Serdab (Persice سرداب sardāb 'aqua frigida', vocabulum quod Arabice factum est, 'hypogaeum' significans) est structura sepulcri Aegypti antiquae quae pro conclave statuae Ka hominis mortui erat. Quod, per Regnum Vetus adhibitum, fuit conclave occlusum cui parvum foramen erat quod animam defuncti libere moveri sinebat. Quae foramina praeterea odores donorum admittebant quae statuae donata erant.[1]

Vocabulum serdab etiam adhibetur ad conclave simplice et sine ornamentis in multis pyramidibus repertum.[2] Inscriptionibus carentibus, archaeologi rituale huius conclavis propositum invenire non possunt, sed multi Aegyptologi id habent promptuarium, cum horreis subterraneis in regiis privatisque domus secundae sepulcris cognatum.[3] Facile agnoscitur per locum ad occidentalem rationis conclavium internorum pyramidis finem et per tria aedicula in pariete exteriori. Primum huius generis serdab reperitur in pyramide Mycerini, sed usitatae descriptionis pyramidum pars Tanchere regnante factum est.

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Bard 1888.
  2. Billing 2009: 236.
  3. Schultz et Seidel 2004: 68.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]