Amphitheatrum Flavium, sive recentius Colosseum,[1] est ellipticale Romae mediae amphitheatrum,[2] maximum tale Romanum opus aedificatum, quod officium suum per quingentos fere annos praestabat, ultimis ludis sexto saeculo effectis. Habetur unum ex maximis architecturae Romanae artisque ingeniariae Romanae operibus.
Aedificium se ad quinquaginta milia spectatorum sedentium accommodare potuit.[3][4][5] Praeter ludos gladiatorios, multae species ludorum ibi habebantur, sicut simulata proelia navalia, animalium venationes, supplicia quae ad permultos reos nefarios (Christianis non exclusis) pertinebant, scaenica spectacula celebrium proeliorum, et actiones fabulosae mythologiam classicam tractantes antiquitate concitatae.
In situ ad orientem Fori Romani iacenti, aedificatio inter annos 70 et 72 coepit,[3] Vespasiano imperatore. Anno 80, Tito imperatore, confecta est,[6] per principatum Domitiani (81–96) porro mutatum.[7] Nomen Amphitheatri Flavii ex gentile Titi Vespasianique nomine, eodem ex nomine gentis Flaviae deducitur.
Permagnum aedificium delectamenta monstrare Medio Aevo incipiente desiit, et interea ad habitationes, tabernas, officinas, religiosorum ordinum receptaculum, fodinam, oppidum munitum, et locum sacrum Christianorum adhibebatur.
Misere hodie amphitheatrum semidirutum videtur propter terrae motus et marmorum saxorumque furtum, sed longo tempore visum est qualis prima urbis imperialis imago. Nunc multitudines ad se vocat peregrinorum artis amantium et quotannis Ecclesia Catholica Romana ibi celebrat die sexto passionis Christi cum pompa facibusque Viam Crucis, Summo Pontifice ducente, in memoria innumerorum martyrum Christianorum qui in amphitheatro vitam amiserunt.
Iustus Lipsius anno fere 1584 De Amphitheatro librum scripsit, imprimis de amphitheatris extra Romam, sed aliquid de Amphitheatro Flavio quoque dixit.
Amphitheatrum hodie est pars patrimonii culturae mundi, secundum Societatem Educativam, Scientificam, et Culturalem Consocietatis Nationum.
- Quamdiu stat Colyseus, stat et Roma
- Quando cadet Colyseus, cadet et Roma
- Quando cadet Roma, cadet et Mundus
Primos ludos hoc in amphitheatro Titus anno 80 celebravit. Martialis in Libro Spectaculorum et ludos et amphitheatrum ipsum per 33 epigrammata describit, quorum hoc est primum:
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Amphitheatrum Flavium spectant. |