Hipparchus Nicaeensis (Graece Ἳππαρχος ὁ Νικαεύς), circa annum 190 a.C.n. Nicaeae natus et circa annum 120 Rhodi mortuus, fuit astronomus, geographus et mechanicus Graecus. Interdum maximus Graeciae astronomus putatur.
Nicaeae natus, Rhodi maiorem vitae partem degebat. Cum viris doctis Alexandriae et Babylonis sine dubio familiaris erat, sed ignotum est, an ipse has urbes frequentaret. Observatio Hipparchi astronomica prima anno 162 a.C.n. facta est, postrema anno 127. Operum Hipparchi unicum servatum est, In Arati et Eudoxi phaenomena commentariorum libri tres, ubi Aratum et Eudoxum propter incertitudinem scientiarum de stellis inveheret. Alia maioris momenti opera Hipparchi a Strabone, Pappo Alexandrino et Claudio Ptolemaeo in Almagesto enarrantur. Machinatione Anticytherensi inventa nonnulli supponunt eam ad Hipparchum vel ad scholam eius aliquo modo ligatam esse, nam certitudini definitionis locorum distantiarum coordinatarum orbitarumque quam maxime studebat.
Praecessionem aequinoctiorum Hipparchus invenit. Secundum Ptolemaeum, Hipparchus Spicae coordinata a se inventa cum coordinatis Timocharidis Alexandrini, circa centum annis vetustioribus, contulit et differentiam praecessione nec motu stellae ipsius explicavit (nam solae longitudines nec latitudines stellarum mutatae sunt). Velocitas praecessionis secundum Hipparchum 1 gradus per centum annos est (re vera 1 gradus per 72 annos).
Hipparchus catalogum stellarum composuit, qui primus coordinata certa stellarum ominum haberet; Plinius dicit, ut novae apparitio in Scorpio anno 134 Hipparcho hoc suaserit; nam credidit, ut res caelestes eodem modo mutabiles sunt, ut terrena. Ptolemaei in Almagesto catalogus Hipparchicus est refectus. In magnitudinis classes 6 stellae in catalogo Hipparchi primo divisae sunt, quod systema usque adhuc tenetur.
Annum tropicum Hipparchus definit, ut 365 + (1/4) - (1/300) dies et solum 6 minutis erravit. Fortasse spatium temporis inter solstitium ab Aristarcho Samio observatum anno 280 a.C.n. Alexandriae et id, quod ipse anno 135 Rhodi observaverat, Hipparchum hoc fecere adiuvit. Ideo cyclum Hipparchi calendariis meliorandis composuit, 111 035 dies habentem.
Orbitarum Solis et Lunae descriptionem, ab Eudoxo factam, correxit et Soli ipsi motum et eccentricitatem adscripsit. Solis et Lunae magnitudunes et distantias inter Solem et Tellurem necnon inter Lunam et Tellurem in libro De magnitudinbus et distantiis (περὶ μεγεθῶν καὶ ἀποστημάτων) definire temptavit, sed varii numeri ab Hipparcho definiti, a varios auctoribus Graecis citantur; fortasse non semel Hipparchus has calculationes fecit.
In geographia Hipparchus contra Eratosthenem scripsit primusque coordinata certa in gradibus quolibet puncto geographico adhibenda postulavit. Oceanum communem terram circumcingere negabat. In mechanica contra Aristotelem scripsit et negabat corpora aliqua adeo levia esse, ut sursum ipsa moveantur.
Asteroides 4000 Hipparchus nomine Hipparchi appellatum est, necnon crateres Lunaris et Martianus aliaeque res.
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |