Vide etiam paginam discretivam: Eratosthenes (discretiva)

Wikidata Eratosthenes Cyrenaeus
Res apud Vicidata repertae:
Eratosthenes Cyrenaeus: imago
Eratosthenes Cyrenaeus: imago
Nativitas: 276 a.C.n.; Cyrene
Obitus: 194 a.C.n.; Alexandria
Nomen nativum: Ἐρατοσθένης

Eratosthenes (-is) Cyrenaeus (Graece: Ἐρατοσθένης ὁ Κυρηναῖος; natus inter annos 276-273 a.C.n. Cyrenis; mortuus circa annum 194 a.C.n. Alexandriae) fuit eruditus et poëta antiquitatis Graecae.

Mandatu regum Aegypti domus Ptolemaeicae fere dimidium saeculum Bibliothecae Alexandrinae, quae est notissima bibliotheca antiquitatis, praefuit, atque rebus mathematicis, geographicis, astronomicis , historicis, philologicis et poeticis operam dedit.

Inventor geographiae scientificae habetur. Diligentibus mensuris peractis ambitum terrae persecutus est, quod inter notissima antiquitatis emolumenta scientifica numeratur. Etiam mappam mundi comparavisse traditur, quae autem amissa est.

Praeterea multum in scientia colligenda laboravit. Numerosis scriptis eius cunctis amissis tantum exigua pars e scriptoribus posteris nota est.

Primus se "philologum" nominavit, philologiam non solum in linguis sive litteris operam navandis sed potius in ampla doctrina constare intellegens. Poetas carpebat ne Homerum quidem excipiens, quorum narrationibus fidem non tribuit, cum tantum delectare, non docere vellent.

Vita

Eratosthenes urbe Cyrenis (in Libya hodierna sita) inter annos 276 et 273 a.C.n. natus est.[1] Athenis studiis incubuit. Magistri eius fuerunt Lysanias Cyrenaeus grammaticus, Ariston Chius philosophus Stoicus et Arcesilaus Platonicus. Ariston, qui solae ethicae studebat et quaestiones ad res naturales pertinentes neglegebat, vim in Eratosthenem vix habuisse videtur. Contra philosophi traditionis Platonicae longe plurimum apud Eratosthenem valuisse sententiae suae posterae plane demonstrant.[2] Praeterea traditio antica Callimachum Cyrenaeum magistrum eius fuisse vult, quod autem verisimile non est.[3] Etiam Apelles Chius, qui erat discipulus Arcesilai, et Cynicus Bion Borysthenites eum movebant.[4]

Octodrachma cum imagine Ptolemaei III.

Rex Aegyptiacus Ptolemaeus III (Euergetes) paulo postquam rerum potitus est, verisimiliter anno 245 a.C.n. Eratosthenen fere tricenarium Athenis Alexandriam vocavit.[5] Eruditus iuvenis iam tum fama egregia floruisse videtur. Rex eum bibliothecarium Bibliothecae Alexandrinae fecit, cum antecessor eius, Apollonius Rhodius, dissensionibus inter se et regem ortis hoc munere abdicavisset. Eratosthenes et filium et successorem regis, Ptolemaeum IV. (Philopator), instruxit, qui anno 222 a.C.n. thronum ascendit.

De vita postera certi nuntii desunt. Bibliothecam administravit usque ad mortem.[6] Quod mortem attinet, Suda eum, quod aspectum amisisset, non edendo sibi mortem conscivisse[7] refert, poeta Dionysius Cyzicus autem in carmine, forsitan epitaphio, de morte Eratosthenis scripto eum miti senectute, non morbo obiisse.[8] Eratosthenes Alexandriae sepelitus est.

Opera muneraque

Eratosthenes numerosa opera conscripsit, quorum tamen fragmenta tantum exstant. Ideo his fragmentis et aliis apud scriptores antiquos mentionibus nisa dignatio munerum eius difficillima est.

Cum semper quaestiones variarum artium laboraret, tamen tria operis tempora distingui possunt:

De mensura telluris ambitus

Tellurem sphaericam esse iam antea Graecis notum erat. Iam Aristoteles de ambitus eius quaesivit quosdam "mathematicos" (sine nomine) afferrens, qui ambitum 400 000 stadiorum persecuti essent.[9]. Paucis decennis post (post annum 309 a.C.n.) eruditus - forsitan Dicaearchus - ambitum 300 000 stadiorum effecit. De solo Eratosthene methodus mensurae scientifica attestata est, qua terrae ambitus 250 000 stadiorum (postea in 252 000 commutatus) effectus est.

Ratio ab Eratosthene inita a Cleomede astronomo tradita est: Eratosthenes Alexandriam et Syenen in eodem meridiano sitas esse posuit. Distantiam inter duo in his urbibus ab eo delectis punctis mensoriis 5000 stadiorum efficere cognovit, a mensoribus regis Ptolemaei, ut putatur, adiutus. Utroque loco gnomon collocavit. Die solstitii aestivalis his instrumentum solis super horizonte altitudinem atque gnomi umbram, quantae fuisset longitudinis, metiri iussit. Compertum est gnomon Syenense nihil umbrae fecisse, solem accurate medio in caelo fuisse demonstrans, Alexandriae autem solem eodem tempore quinquagesimam partem circuli a medio caelo afuisse (secundum circuli divisionem hodiernam: 7° 12′). Ergo spatium 5000 stadiorum in meridiem migrantem quinquagesimam partem terrae ambitus emetiri, ambitum terrae autem 50 × 5000 = 250 000 stadiorum esse consequi.

Alia

Eratostheni etiam inventio algorithimi ad numeros primos cernendos assignari solet, forsitan autem tantum rationis nomen (Cribratum Eratosthenis) introduxit.

Opera

Notae

  1. Ad datationem vide: Geus 2002:10–15; Fuentes González 2000:190f.; Giorgio Dragoni: Introduzione allo studio della vita e delle opere di Eratostene. In: Physis Vol. 17, 1975, p. 46–48.
  2. Friedrich Solmsen, "Eratosthenes as Platonist and Poet," in: Solmsen, Kleine Schriften, Vol. 1, Hildesheim 1968, p. 203–224.
  3. Geus 2002:18f.
  4. Geus 2002:24f.; Fuentes González 2000:197.
  5. Ad annum vide: Geus 2002:26–30; Fuentes González 2000:193, 199.
  6. Fuentes González 2000:200; Geus 2002:30.
  7. Suda, vox Eratosthenês (Ἐρατοσθένης), num. Adler: epsilon 2898, Suda in interrete[nexus deficit]
  8. Anthologia Graeca, ed. Gow et Page, I, p. 80
  9. Aristoteles, De caelo 2,14 (298a15–17)

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Lege Ἐρατοσθένης ("Eratosthenes Cyrenaeus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon