In mythologia religionum Abrahamearum, Adam et Eva primi mariti heterosexuales et maiores hominum sunt.
In Hinduismo, Shivalingam (penis Sivi) et Yoni (vagina Shakti) heterosexuale potestatis divinae signum saepe colitur.

Heterosexualitas[1][2] (Graece ἕτερος 'ceterus' + sexualitas) est amatoria attrahendi vis, sexualis attrahendi vis, vel mores sexuales hominum sexuum vel generum dissimilium. Quae orientatio sexualis, ut dicitur, est "durabile virium attrahendi animi motuum, amorum, et aut vel sexalium attrahendi virium exemplar," quod "etiam hominis notionem attingit identitatis in his viribus attrahendi, moribus cognatis, et societate in communitate aliorum quibuscum illas vires attrahendi communicant."[3][4][5]

Heterosexualis scaena erotica Graeca antiqua.
Prima editio libri Psychopathia Sexualis Ricardi Krafft-Ebing (1886), ubi vocabulum primum adhiberi videtur.
Pictura in Tacuinum Sanitatis, manuali salutis mediaevali.
Panes panisci coeunt, Vivarium et Hortus Jacksonville.
Syrphidae volantes coeunt.

Quae sexualitas, cum bisexualitate et homosexualitate, est una ex tribus principalibus generibus virium attrahendi propensionis sexualis intra continuum heterosexuale–homosexuale.[4] Qui heterosexualis sit aliquando rectus vulgo appellatur.

Vocabulum heterosexualis vel heterosexualitas usitate hominibus sapientibus adhibetur, sed mores heterosexuales in omnibus mammalibus atque in aliis animalibus videntur.

Nexus interni

Notae

  1. Iosephus Fuchs, Theologia Moralis Generalis, ed. secuda (Romae: Pontifica Universitas Gregoriana, 1971), 68.
  2. Albert Nobel, Dictionary of Sexual Objects (Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tocii: Springer-Verlag, 2012), 1250.
  3. Anglice: "an enduring pattern of emotional, romantic, and/or sexual attractions" quod "also refers to a person's sense of identity based on those attractions, related behaviors, and membership in a community of others who share those attractions."
  4. 4.0 4.1 "Sexual orientation, homosexuality and bisexuality". American Psychological Association .
  5. "APA California Amicus Brief". Courtinfo.ca.gov .

Bibliographia

Unum ex nonnullis signis heterosexualitatis.
Haec imago nonnumquam in tuniculis Straight Pride videtur.

Anni 1990

Anni 2000

Anni 2010

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad heterosexualitatem spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad heterosexualitatem spectant.
Vide heterosexualitatem in Victionario.