Glyconeus[1] (Graece Γλυκώνειος) est versus praesertim Aeolicae poesis proprius, quo etiam Horatius imitatus Alcaeum et Sappho in carminibus suis usus est. Secundum Hephaestionem[2] et Choeroboscum[3] haec versus species a Glycone comico, de quo nihil novimus, inventa est. Figura exemplaris versus Glyconei haec est:
Versus Glyconeus non is est qui ex metris ordine positis constet. Re vera unum tantum metrum in medio versu habet, sc. choriambum ( — ∪ ∪ — ) binis utrimque syllabis et praefixum et subfixum. Locus binis syllabis praefixus basis Aeolica appellatur. Terminatur quoque Glyconeus duabus syllabis, quarum prima brevis, altera anceps est. Basis Aeolica, si rationem respiciamus, quattuor syllabarum coniunctionibus (quae sunt — ∪ et ∪ — et — — et ∪ ∪) expleri sinit. Cum tamen duae breves ( ∪ ∪ ) perraro in basi Aeolica coniungantur, figura exemplaris Glyconei etiam ita redditur:
Apud Alcaeum et Sappho, Glyconeus semper versus octosyllabus est, qui syllabarum nec contractiones (∪∪ ⇒ —) nec resolutiones (— ⇒ ∪∪) patitur.[5] Etiam Anacreon, quamquam Ionia oriundus, huc pertinet, quippe cum Aeolicis numeris faveret. Specimen Glyconei in his versibus datur:
τὰν δ᾽ ἔγω τάδ᾽ ἀμειβόμαν | Sappho 94.6 LP (= Lobel & Page) | Basis Aeolica: — ∪ |
χαίροισ᾽ ἔρχεο κἄμεθεν | Sappho 94. 7 LP | Basis Aeolica: — — |
μαρμαίρει δὲ μέγας δόμος | Alcaeus 357 LP | Basis Aeolica: — — |
βάλλων χρυσοκόμης Ἔρως | Anacreon 358.2 LP | Basis Aeolica: — — |
Catullus in duobus hymenaeis more Anacreontis strophis Glyconeis utitur. Adferamus exempli gratia carmen 64.5-8:
o Latonia, maximi | Basis Aeolica: — — |
magna progenies Iovi | Basis Aeolica: — ∪ |
quam mater prope Deliam | Basis Aeolica: — — |
deposivit olivam | Basis Aeolica: — ∪ |
Horatius Sappho et Alcaeum non solum imitatus est, sed etiam versus eorum simpliciores reddidit, nam basem Aolicam semper duabus longis explet. Exempli gratia adferamus Glyconeos, qui in Horatii odarum primi libri carmine XIV (i.e. Hor. carm. 1.14) reperiuntur:
nudum remigio latus | v. 4 |
possint imperiosius | v. 8 |
silvae filia nobilis | v. 12 |
debes ludibrium, cave | v. 16 |
vites aequora Cycladas | v. 20 |
In metrica Aeolica complures sunt versuum species quae in choriambo consistunt. Inter has constat Glyconeum (breviter gl) primarium et frequentissimum esse. Sunt etiam versuum species quae tamquam a Glyconeo deflexae sunt, quarum aliae per defectionem syllabae vel temporis factae sunt, aliae autem per syllabarum vel pedum additionem extensae, aliae denique per anaclasin vel inversionem natae esse dicuntur.
Cum syllaba in fine disyllabo omittitur, versus Pherecrateus fit, qui etiam Glyconeus catalecticus (gl^) appellari potest. Syllaba autem in basi Aeolica omissa versus Telesilleus fit, qui etiam Glyconeus acephalicus (^gl) appellatur.
Extensio interna dactylo aut choriambo versui Glyconeo interposito fit. Glyconeus dactylo extentus gld notatur; si duobus dactylis expanditur, gl2d notatur. Glyconeus choriambo auctus (glc) versus Asclepiadeus minor appellatur; duobus autem choriambis auctus (gl2c) Asclepiadeus maior nuncupatur.[6] Specimen:
gld | μέμναισ'· οἶσθα γὰρ ὥς σε πεδήπομεν | — — < — ∪ ∪ > — ∪ ∪ — ∪ — | Sappho 94.8 |
glc | Maecenas, atavis edite regibus | — — < — ∪ ∪ — > — ∪ ∪ — ∪ — | Hor., carm. 1.1.1 |
gl2c | O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens | — — < — ∪ ∪ — — ∪ ∪ — > — ∪ ∪ — ∪ — | Hor., carm. 4.10.1 |
Extensio externa diiambo (ia) versui Glyconeo aut praefixo aut subfixo efficitur; diiambus praefixus etiam acephalicus (^ia), diiambus subfixus etiam catalectus (ia^) esse potest. Ambo casus hoc specimine ex Sappho 96.12-14 extracto inlustratur:
^ia gl | ἀ δ' ἐέρσα κάλα κέχυται, τεθά- | — ∪ — — — — ∪ ∪ — ∪ — |
gl | λαισι δὲ β' ρόδα κἄπαλ' ἄν- | — ∪ — ∪ ∪ — ∪ — |
gl ia^ | θρυσκα καὶ μελίλωτος ἀνθερώδης | — ∪ — ∪ ∪ — ∪ — ∪ — — |
Aliud externae extensionis genus est versus Phalaecius, qui in Glyconeo Bacchaeo ( ∪ — — ) subfixo consistit. Etiam versus Hipponacteus (i.e., — ∪ — ∪ ∪ — ∪ — — ), si eodem genere circumscribatur, unius syllabae additione Glyconeus hypercatalecticus describi potest.[7]
Sunt qui Glyconeum interdum per elementorum inversionem vel metathesin deformari putent.[8] Haec transformatio, anaclasis 'reflexio' appellata, plerumque choriambo porro moto fieri videtur:
Glyconeus hoc modo deformata siglo gl¨ notatur. Specimen:
gl¨ | ἤ που τῇδ᾽ ἢ τῇδε τόπων | — — — — — ∪ ∪ — | Soph., Philoct. 204 |
Alterius generis transformatio anaclastica in choriambo retro moto (¨gl) consistit:
sed vix umquam simplex exstitit. Apud Anacreontem reperitur ¨gl interne choliambo auctum (i.e. ¨glc ), cui diiambus subfixus est:[9]
¨glc ia | πρὶν μὲν ἔχων βερβέριον, καλύμματ᾽ ἐσφηκομένα | — ∪ ∪ — < — ∪ ∪ — > ∪ — ∪ — — — ∪ — | Anacreon 388 |