Vide etiam paginam discretivam: Antigone (discretiva)
Antigone (Graece Ἀντιγόνη) est tragoedia Sophoclis poetae, circa annum 442 a.C.n. scripta et fatum filiae Oedipodis Antigonae narrans. Duas alias tragoedias ad mythologiam Thebanam pertinentes postea docuit, Oedipus rex et Oedipus Coloneus quae ambae servatae sunt et in eis Antigone partes magnas agebat. Primus quidem Sophocles e morte Antigonae tragoediam fecisse videturː ita nescitur quae ipse excogitarit poeta, quae rursus ab aliis acceperit. Exstant enim vestigia diversarum traditionumː in Dithyrambis Ion Chius et Ismenen et Antigonen ab Eteoclis filio Laodamante in Heraeo concrematas esse narrabat[1] et Euripides in tragoedia posteriore filium Antigonae et Haemoni dabat[2]. Certe mythographi posteriores Sophoclem plerumque secuti sunt. In hac fabula aeternas et divinas leges in hominum conscientia vigentes[3] cum decretis a rectoribus civitatum promulgatis collidentes investigatː num semper potestatibus in patria institutis oboediendum sit an nonnumquam fas sit civem seditionem facere?
Actio Thebis agitur, ante palatii regii aditum.
Polynices, Oedipodis filius, Argivorum sociorum exercitum contra patriam Thebanam et fratrem regnantem Eteoclem duxit, quod bellum ab Aeschylo Septem contra Thebas appellatum est. Thebani quidem vicerunt sed uterque frater mutuo ictu in proelio cecidit. Tum eorum avunculus Creon rex fit et edictum promulgat quo Polynicem sepeliri vetat. Antigone autem amore fraterno mota sed etiam honores deis debitos respiciens edictum contemnit et fratrem funebribus ritibus colit. Quocirca Antigone morte damnatur a Creone qui preces filii Haemonis et monitus vatis Tiresiae sprevit. Non sola Antigone moritur sed et Haemon et Eurydice, filius et uxor Creonis, manu sua pereunt maerore confecti. Ita Creon et religiose a deis damnatus videtur et politice sine dubio a spectatoribus Atheniensibus qui tyranni typum[4] in eo agnoscunt, bonum civitatis quo constet solum scire credentem. Principiis politicis talibus utiturː "anarchia nihil peius est"[5]. Cui Haemo respondet non 'rem unius esse civitatem'[6]. Ita verus protagonista tragoediae videtur esse Creonː nam Antigona ab ultima parte actionis abest et ira deorum in tyrannum tota incumbit.
Secundum Demosthenem (De falsa legatione 247-250) orator Aeschines tum cum histrio per Atticam circumibat Creontis partes agebat.