Erise[1] (Arabice هريسة harīsa) est genus pulmenti mediorientalis quod elisum vel tritum paratur. Sunt saltem duo cibi quae hoc nomine designantur, quorum alterum e frumento, alterum e capsico fit; est etiam erise de carne bubula.
Vox Arabica quae est هَريْسَة harīsah significat elisam (هرس haras 'elidere'; cf. vocem Hebraicam הרס haras 'destruere').
Variae orthographiae in operibus Latinis reperiuntur:
Erise de frumento Iamboninus describit, et usque ad hunc diem parant Armeni et Suri. Est quoddam genus pultis quod ex alicis, tritico eliso vel quodam frumento, et carne adiposa, saepissime agnina gallinaceave fit
Erise de capsico originem ab Africa Septentrionali (Tunisia, Libya, Algeria, Maroco, etc.) ducit, sed nunc per orbem in usu est. Est condimentum vel embamma, nempe ius pungens capsicatum, quod fit ex tritura capsicorum variorum (saepe Baklouti et serranorum inter alias) aromatumque et herbarum, exempli gratia allio, coriandri semine, croco, careo, et oleo.
Auctor Thesauri beneficiorum mensaeque varietatum, saeculo XIII vel XIV scribens, erise de carne bubula descripsit.