Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).
Electrocardiogramma. Hic: derivatio II

Electrocardiogramma (ECG) est descriptio graphica agitationis electricae in fibrillis[1] myocardii, textus muscularis cardiaci, factae,[2] quae conductris ad cutis superficiem affixis per amplificatrum electronicum impressorio vel monitorio designatur. Electrocardiographia est ratio utilis ad affectus cordis dignoscendos adhibita.

Historia

Apparatus vetus (galvanometrum chordarum) electrocardiographiae anni 1911

Anno 1844 Italus Carolus Matteucci tum primum industriam electricam in columbarum cordibus descripsit[3]. Cum Gabrielis Lippmann incertiore galvanometro tubulorum capillarium anno 1872 constructo Francogallico Étienne-Jules Marey[4] anno 1876 primum huius cursum industriae electricae etiam depingere contigit.

Ab Alexandro Muirhead, machinator artis electricae anglicus, se anno 1879 Valetudinarii Sancti Bartholomaei Londinii apud aegrotum industriam electricam cordis eius demonstravisse traditum est. Anno 1882 Francogallus Augustus Desiré Waller[5] apud canem suum Jimmy prima electrocardiographia peregit.

Anno 1895 Batavus Gulielmus Einthoven Lugduni Batavorum fundamenta electrocardiographiae iecit[6]: quarumque undarum (scilicet directionis electrici commutationum) iteratarum litteras P, Q, R, S, T assignavit et 1901 galvanometrum chordarum electrocardiographiae invenit[7].

Postquam electrocardiographia per galvanometrum chordarum plures morbos cordis describere poterat. Anno 1906 undam additam cum littera U nominavit[8]. Proterea Einthoven anno 1924 praemium Nobelianum physiologiae et medicinae accepit.

Ab anno 1911, societas Cambridge Scientific Instruments Londinii galvanometros chordarum, ut Einthoven construxerat, fabricabatur. Taro Takemi Iaponiae anno 1937 primos apparatus electrocardiographiae portabilem,[9] tum anno 1939, apparatus vectorcardiographiae[10] excogitavit.

Electrocardiographia ab anno 1912 tres derivationes, eas hodiernas I et II et III, sciit[11]. Ex anno 1932, sex derivationes thoracales sciuntur.[12]

Anno 1942, cardiologus Emmanuel Goldberger derivationes aVR et aVL et aVF, quae his temporibus partes electrocardiographiae duodecim chordarum sunt, descripsit.[13]

Industria electrica cordis causa electrocardiographiae

Systema conductionis electricae cordis cum nodo sinuatriali (Sinus node), fasciculis internodalibus (Internodal pathways), nodo atrioventriculari (A-V node), fasciculo atrioventriculari (A-V bundle), crure dextro fasiculi atrioventricularis (Right bundle branch). Imago crus dextrum rarius non distractum (Left bundle branch) ostendit.
Cursus electricae industriae intra cor. Supra atria et supter ventriculos. Sinistre: cor dextrum cum valvula tricuspidali; dextre: cor sinistrum cum valvula mitrali

Cordi quattuor camerae sunt: duo atria (atrium dextrum et atrium sinistrum) et duo ventriculi (ventriculus dexter et ventriculus sinister).

Ad sanguinem ducentum utrobique primum a atriis ad ventriculos fibrae musculares atriorum deinde e corde illae ventriculorum contrahendi sunt. Hic cyclus cardialis ex contractione atriorum ventriculorumque dein relaxatione horum consistentes perpetuo iterat. Systema conductionis electricae cordis opera ista iterata invenit.[14]

Systema conductionis electricae cordis

Ad promovendam intellegentiam electrocardiographiae has partes systematis conductionis recordari necesse sunt:

  • Fasciculus internodalis anterior
  • Tractus interatrialis Bachmanni
  • Fasciculus internodalis medialis
  • Fasciculus internodalis posterior
  • Crus dextrum
  • Crus sinistrum anterius
  • Crus sinistrum posterius

Origo decursus systematis conductionis intra nodum sinuatrialem exoritur. Aequabiliter iste pausarius automatus emittit impulsus, intervallum horum velocitatem pulsus cordis sani constituit.

Electrocardiogrammae undae, segmentorum, intervallorum

Undae p, Q, R, S, T,
segmenta PR, ST,
intervalla PR, QT.

Undae

Hae undae in electrographia saepe videntur:

Segmenta et intervalla

In ECG interpretando de undis derivata segmenta PQ, QT, et ST spectantur:

Morbi pertubationesque cordis electrocardiographia agnoscibili

Interpretatio electrocardiogrammarum

Electrocardiogrammae interpretatio quibusdam normis obtemperat. Primo interpretator ad cordis rhythmum spectat et ex electrocardiogramma deinde horatoris locum definit, in valetudine in nodo sinuatriali:

Notae

  1. Verbum neolatinum, dim., fibra parva
  2. https://www.ncbi.nlm.nih.gov/pmc/articles/PMC2435435/
  3. Carolus Matteucci (1844). Lezioni sui fenomeni fisico-chimici dei corpi viventi (Pisa, 1844)
  4. Marey EJ (1876). Des variations electriques des muscles et du couer en particulier etudies au moyen de l'electrometre de M Lippman. Compres Rendus Hebdomadaires des Seances de l'Acadamie des sciences. 82:975-977
  5. https://www.ncbi.nlm.nih.gov/pmc/articles/PMC1485094/?page=1
  6. https://books.google.de/books?id=pcPekl1Q1cAC&pg=PA4&redir_esc=y#v=onepage&q&f=false
  7. Einthoven W. (1901). Un nouveau galvanometre. Arch Neerl Sc Ex Nat (6): 625-633
  8. Einthoven W. (1906) Le telecardiogramme. Arch Int de Physiol 4:132-164
  9. https://www.hsph.harvard.edu/takemi/about-the-program/dr-taro-takemi/.
  10. (anglice) Vectorcardiography
  11. Einthoven W. (1912). The different forms of the human electrocardiogram and their signification. Lancet 1:853-861.
  12. Wolferth C. C., Wood F. C. (1932). The electrocardiographic diagnosis of coronary occlusion by the use of chest leads. Am J Med Sci 183:30-35.
  13. Goldberger, E (1942). The aVR, aVL, and aVF leads. A simplification of standard electrocardiography. American Heart Journal 24:378–396.
  14. Barrett K. E., Barman S. M., Boitano S., Brooks H. L. (2010). Ganong's Review of Medical Physiology, 23a editio, Mc. Graw Hill, pp. 489-505, Origin of the Heartbeat & the Electrical Activity of the Heart.
  15. Roguin A. (Mar 2011). "Henry Cuthbert Bazett (1885-1950)--the man behind the QT interval correction formula". Pacing and clinical electrophysiology 34 (3): 384-8 
  16. Luo S., Michler K., et al. (2004). "A comparison of commonly used QT correction formulae: the effect of heart rate on the QTc of normal ECGs". Journal of electrocardiology 37 Suppl.: 81-90 

Nexus interni