Familia
Memoria
Chephren (Graece Χεφρήν)[1] aevo Regni Veteris fuit Aegyptius domus quartae rex (pharao). Filius fuit Cheopis propriusque Ratoisis fratris successor. Secundum Manethonem, rerum gestarum scriptorem antiquum, Chephren quendam Bikherem, sed secundum indicia archaeologica, Mycerinum (Menkheren) antecessit. Chephren Pyramidem Chephrenis, secundam a maxima pyramide Gizensi, aedificari iussit. Aegyptologi hodierni plerumque putant Magnam Sphingem Gizensem ad honorem Chephrenis aedificata fuisse anno 2500 a.C.n. fere.[2] Pauca de Chephrene certe sciuntur, praeter commentationes historicas Herodoti, qui eum appellaverit crudelem, rectorem haereticum, quia templa Aegyptia clavi servabat postquam enim Cheops ea occluserat.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chephrenem spectant. |