Caput Ratoisis e granite rubra sculptum. Abu Rawash, Museum Lupariense.
Statua Setka suo nomine titulisque inscripta. Museum Lupariense.
Nomen circumdatum Ratoisis in indice Abydos; nomen hic scriptum est Ra-Djed-Ef.
Caput Ratoisis e granite rubra sculptum. Museum Lupariense.
Pyramis corrupta Ratoisis iuxta Abu Rawash.

Ratoises,[1][2][3] vel Djedefre[4] (Aegyptice Sȝ Rˁ ḏd.f Rˁ 'Filius Ra sicut Ra durat') et Radzedef (Graece Ρετζεντέφ), fuit pharao Aegyptius domus quartae per Regnum Vetus. Filius fuit Cheopis regis, aedificatoris Magnae Pyramidis Gizensis; mater non certe nota est. Ratoises fuit rex qui Sa-Rê titulum regalem introduxit, 'filium Ra' significantem, ac primus qui suum nomen circumdatum cum Ra, deo solis, conexuit. Uxor fuit Hetepheres II, eius (demi)soror et vidua Kawab, Ratoisis fratris.

Notae

  1. Nomen a Manethone scriptum.
  2. Ryholt 1997; Waddell.
  3. Etiam Rhampsinit et Rhauosis (Lloyd).
  4. Etiam Djedefra.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ratoisen spectant.