Statua grauwacke Mycerini in Museo Aegyptio Cairi exhibita.
Conclave sepulturae hodie visum.
Conclave sepulturae tempore inventionis visum.
Rex Mycerinus reginaque Khamerernebty II (Museum Bellarum Artium Bostoniense)

Mycerinus[1] (Graece Μυκερίνος[2][3]), seu Mencheres (Graece Μενχέρης[4]), nomine Aegyptio Menkaure,[5] fuit Aegyptius domus quartae rex (pharao) aevo Regni Veteris. Secundum Manethonem, antiquum rerum gestarum scriptorem Aegyptium, Mycerinus fuit proprius Bikheris regis successor, sed secundum indicia archaeologica, Cephrenem successit. Ab anno circiter 2530 a.C.n. incipiens, annos fere duodeviginti vel viginti duo regnavisse censetur.

Plerumque innotuit Mycerinus sepulcro, Pyramide Mycerini Gizae, atque triadibus statuariis, se cum Rechetre et Chamerernebty uxoribus monstrantibus. Mycerinus fuit filius Chephrenis neposque Cheopis.

Pinacotheca

Fontes Graeci

Notae

  1. Mycerinus apud interpretes Latinos textuum Graecorum, e.g. Laurentium Valla.
  2. Herodotus, Historiae.
  3. "Mycerinus," poema Anglicum Matthaei Arnold saeculo undevicensimo compositum, eundem regem tractans.
  4. Manetho, Aegyptiaca.
  5. Et Menkaura, a litteris Aegyptis mn-k3w-Rˁ.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mycerinum spectant.