Basilius Bessario Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
titulus Ss. XII Apostoli | |
Natus | 2 Ianuarii 1403 |
presbyter ordinatus | die ignoto |
episcopus nominatus | anno 1437 |
Cardinalis promulgatus | 18 Decembris 1439 |
a papa | Eugenio IV |
Mortuus | 18 Novembris 1472 |
Basilius Bessario, Graece Βασίλειος Βησσαρίων (Trapezunti natus die 2 Ianuarii 1403; defunctus Ravennae die 18 Novembris 1472) fuit Ecclesiae Romanae cardinalis. Qui cum Gemistum Plethonem, Neoplatonicum notabilem, audivisset, anno 1438 una cum Ioanne VIII Palaeologo, imperatore Constantinopolitano, ad Florentiam iter fecit. Bessario in Italia mansit, ubi a Pio II papa Patriarcha titularis Constantinopoleos creatus est, quam sedem simul cum Georgio Scholaro quondam sibi inimico tenebat. Bessarione mortuo Bibliotheca Marciana Venetiae magno codicum Graecorum numero donata est. Ipse Romae in Ecclesia Sanctorum Apostolorum sepultus est.
De eo dictum est: inter Graecos Latinissimus, inter Latinos Graecissimus[1].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilius Bessario spectant (Basilius Bessario, Basilius Bessarion). |
Vide Basilius Bessario apud Vicifontem. |
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Teuchos • Dizionario biografico degli Italiani • Catholic Hierarchy • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |