Series Ioviana est collectus effigierum hominum tam coaevorum quam antiquorum. Tabulae ab anno fere 1512 accurante Paulo Iovio congessae sunt et in Musaeo suo prope Comum coram populo monstratae. Iovio anno 1552 mortuo tabulae suae dispersae sunt tandemque perditae; sed eodem anno iussu Cosimi Medicis series imitationum a pictore Christophoro de Altissimis incepta est; quas ad numerum quadringenti et octoginta octo Cosimus anno 1587Florentiae in Porticu Officiorum ostentare iussit. Series omnis, anno 1589 perfecta, ibi etiam hodie monstratur.
Paulus Iovius ipse libros conscripsit, titulis Elogia veris clarorum virorum imaginibus apposita et Elogia virorum bellica virtute illustrium veris imaginibus supposita, ubi reperiuntur breves hominum clarorum vitae iuxta imagines e serie Ioviana exscriptae. Libri anno 1546 et 1551 divulgati sunt.
1546 : Elogia veris clarorum virorum imaginibus apposita, quae in musaeo Ioviano Comi spectantur; addita in calce operis Adriani pont. vita. Venetiis: apud Michaëlem Tramezinum Textus apud archive.org
Tobias Stimmer, illustr., Elogia virorum literis illustrium. Basileae: Petri Pernae, 1577 Textusaliud exemplarTextus apud Gallica
Hippolito Orio, interpr., Le iscrittioni poste sotto le vere imagini de gli huomini famosi, le quali à Como nel museo del Giovio si veggiono. Florentiae, 1552 Textuseditio 1558alia apud Internet Archive
1551 : Elogia virorum bellica virtute illustrium veris imaginibus supposita. Florentiae TextusEditio 1572 apud e-Rara
Tobias Stimmer, illustr. Elogia virorum bellica virtute illustrium. Basileae: Petri Pernae, 1575 Textusaliud exemplar apud Internet Archive
Lodovico Domenichi, interpr., Gli elogi. Florentiae, 1554 Editio 1559alia apud Internet Archive
1557 : Elogia doctorum virorum ab avorum memoria publicatis ingenii monumentis illustrium. Antverpiae TextusEditio 1571 apud e-Rara
1935 (Florence Alden Gragg, interpr.) : Paolo Giovio: An Italian Portrait Gallery. Bostoniae: Chapman & Grimes Recensio interretialis
Historica et critica
Linda Kinger Aleci, "Images of Identity: Italian Portrait Collections of the Fifteenth and Sixteenth Centuries" in Nicholas Mann, Luke Syson, edd., The Image of the Individual: Portraits in the Renaissance (Londinii: British Museum Press, 1998) pp. 67–79
M. Bendel, Tobias Stimmer: Leben und Werke. Turici, 1940
L. Berti, ed., Gli Uffizi. Catalogo generale. Florentiae, 1979
Lorne Campbell, Renaissance Portraits: European Portrait-Painting in the 14th, 15th and 16th Centuries. New Haven: Yale University Press, 1990
Eugène Müntz, "Le Musée de portraits de Paul Jove. Contributions pour servir à l’iconographie du moyen âge et de la renaissance" in Mémoires de l'Institut nationale de France, Académie des inscriptions et belles-lettres vol. 36 (1900) pp. 249–343
T. C. Price Zimmermann, Paolo Giovio the Historian and the Crisis of Sixteenth-Century Italy. Princetoniae: Princeton University Press, 1995 (Paginae selectae apud Google Books)