Asterales sunt dicotyledonum florentium plantarum ordo, qui insigniter Asteraceas et familias cognatas comprehendit. Qui ordo cosmopolitus plerumque plantarum herbacearum species paucasque arbores (praecipue plantae generis Lobeliae) et frutices comprehendit.
Asterales, organismi ex uno communi auctore progressi, morphologicas et moleculares proprietates inter se communicant. Ad quam synapomorphiam pertinent
Asteraceae nonnullas species ad cibum cultas comprehendunt, inter quas sunt Cichorium, Helianthus annuus, et Lactuca sativa. Adsunt etiam in familia multa condimenta et herbae medicinales. In horticultura magni momenti sunt Asteraceae (praecipue genus Chrysanthemum) et Campanulaceae.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Asterales spectant. |
![]() |
Vide "Asterales" apud Vicispecies. |
![]() |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |