Monstrat flos Magnolia × wieseneri multa pistilla quae gynoecium in medio flore constituunt.

Gynoecium (Graece γυνή 'mulier' + οἶκος 'domus') saepissime est partes floris quae ovula gignunt et demum fructus et semina fiunt. Gynoecium est intimum floris verticillum, quod in uno pluribusve pistillis consistit et plerumque ab organis reproductivis pollen efficientibus circumdatur, quae sunt stamina, una androecium appellata. Gynoecium saepe appellatur feminea floris pars, quamquam megasporas efficit, quarum quodque gametophytum femineum fit quod cellulas ovorum gignit.

Monstrant flores Hippeastri stamina, stylum, stigma.
Stigma et stylus Hippeastri.
Stigmata et stylus Cannabis sativae forcipe porrecti.
Stigma floris generis Croci.

Gynoecium etiam inter botanistas est fasciculus archegoniorum et ulla adiuncta folia aut caules mutati in surculo gametophytorum in bryohytis, marchantiophytis, et anthocerotophytis. Vocabula congruentia masculorum illarum plantarum partium sunt fasciculi antheridiorum intra androecium.

Flores qui gynoecium sed nulla stamina ferunt pistillati vel carpellati, flores autem gynoecio carentes staminati appellantur.

Gynoecium saepe femineum appellatur quia gametophyta feminea (ovifera) fert; sensu autem stricto, sporophytis non est sexus, qui proprietas gametophytorum est.[1]

Evolutio et ordo gynoecio magni momenti in studio systematico et tractatione plantarum florentium, sed explicatio et interpretatio floris partium difficillimae manent.[2]

Notae

  1. Judd et al. 2007.
  2. Sattler 1974.

Bibliographia