Sina initio aetatis civitatum bellantium (saeculum 5 a.C.n.) antequam Jin dissolutum est et Qin in Sichuan moverunt. Wei in hac tabula est Wei, non alia Wei, civitas quae ex partitione Jin orta est.

Anni bellorum sive Regulorum contentio[1] (戰國時代, pinyin Zhànguó shídài) fuit aetas in historia Sinica antiqua post aetatem veris et autumni et cum bellis unificationis Qin congruens, cum omnes civitates bellantes in dicionem Qin civitatis redactae essent, victoriam facientes Qin civitatis anno 221 a.C.n., quae primum imperium Sinicum unitum, domus Qin appellatur.

"Civitates bellantes" in litteris Sinicis scripti sigillorum (summa), traditionalis (media), et simplificati (ima parte).
Civitates bellantes circa saeculum 4 a.C.n. ineunte.
Custos sepulcri (300 a.C.n.), in Museo Artis Birminghamiensi conservatus.
Gladius ferreus et duo gladii aenei ex aetate civitatum bellantium.
Gladius ferreus ex aetate civitatum bellantium.

Varii eruditi indicant varia tempora ab anno 481 a.C.n. ad 403 a.C.n. verum aetatis initium esse, sed annus 475 a.C.n., a Sima Qian electus, saepissime citatur. Haec aetas cum altero domus Zhouianae Orientalis dimidio congruit, quamquam princeps Sinicus, rex Zhouianus apppellatus, tantum caput figuralis regnabat, et scaena fuit contra dolos civitatum bellantium. Aetas civitatum bellantium ex Monumento Civitatum Bellantium, opere tempore Haniano ineunte compilato, appellatur.

Nexus interni

Notae

  1. Martini Martinii, Sinicae historiae decas prima : res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa, p. 140 (Textus apud Google Books): "Qui sequuntur anni ferme trecenti [...] historis Sinensibus tristi appellatione Anni Bellorum, sive Regulorum contentio, insigniuntur."

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad aetatem civitatum bellantium spectant.