Wikidata Martinus Martinius
Res apud Vicidata repertae:
Martinus Martinius: imago
Martinus Martinius: imago
Nativitas: 20 Septembris 1614; Tridentum
Obitus: 6 Iunii 1661; Hancheum
Patria: Familia Cim

Martinus Martinius[1] (lingua Serica: Wèi Kuāngguó, 衛匡國) fuit Iesuita Austriacus ac presbyter Catholicus anno 1639 Olisipone ordinatus, qui multos annos in Sinis vivens de istis plagis varios libros geographicos et historicos et philologicos scripsit.

Vita

Martinius natus Tridenti die 20 Septembris 1614, Societatis Iesu provinciam Austriacam intravit die 8 Octobris 1631. Mathematicae studuit magistro Athanasio Kircher ad Collegium Romanum; intentio iam tunc fuit missionarium fieri in Sinis. Sinas revera venit anno 1643, ubi multa bona implevit in missione, in scholis, in litteris et superior ordinis localis creatus est. Anno 1650 Romam revocatus est tamquam Sericarum missionum procurator; in itinere trium annorum autem vacabat ad carthographica atque historica magis ellaboranda. In Europa opera eius statim prelo sunt mandata, quo fama eius valde cresceret. Naufragio ad Norvegiae oras pulsus trans Bataviam et Germaniam Romam petivit unde superiores eum in Lusitaniam miserunt. Una cum 17 Iesuitis anno 1658 in Asiam profectus est cum permissu ad tempus de ritibus localibus in Sinis introducendis; a piratis captus duos annos minus bene valebat. Hanchei in oppido mortuus est die 6 Iunii 1661 cum res varias pro religione scientiisque in Asia patrare quivisset.

Secundum Prosperum Intorcetta ("Litt. Annuae". 1861) inventum est Martinii cadaver intactum annos XX post mortem. Richthofen opiniabatur Martinum Martinium fuisse geographum maximi momenti qui mora in Asia quam optime ad scientias novas acquirendas frueretur.[2]

Gravitudo

Martini Martinii Novus Atlas Sinensis, editus Amstelodami anno 1655

Inter eius opera excellit "Novus Atlas Sinensis" (Vindobonae 1653) quem Richthofen quasi bibliam Sericam geographicam nominavit Martinum patrem geographiae Sericae nuncupans.[3] De historico opere magno, quod exarare voluit, volumen solummodo unum editum est sub titulo "Sinicae Historiae, Decas I" (Monaci 1658). Opud eius praetitulatum "De Bello Tartarico Historia" (Coloniae Agrippinae 1654) in historicis Sericis quoque valet, quoniam Martinius testis ocularis factus est in rebus novis Sinensibus eo tempore. Historia autem missionis designatur in libro "Brevis relatione de numero et qualitate Christianorum apud Sinas" (Romae 1654). Insuper pepigit series theologicam apologeticamque lingua Sinica. Cum Kirchner magistro optimo commercium epistulare habuit.

Opera

Bibliographia

Nexus externi

Notae

  1. Vide exempli gratia "Martini Martinii Tridentini Sinicae historiae decas prima", &c. (Textus apud Google Books)
  2. The leading geographer of the Chinese mission, one who was unexcelled, and hardly equaled, during the eighteenth century [...] There was no other missionary, either before or after, who made such diligent use of his time in acquiring information about the country. (China, I, 674 sq.)
  3. The most complete geographical description of China that we possess, and through which Martini has become the father of geographical learning on China.