Sphenodon (Maorice tuatara[3]) est genus reptilium endemicorum in Nova Zelandia. Quamquam plurimarum lacertarum similes, partes stirpis distinctae sunt, ordinis Rhynchocephalium.[4] Una species Sphenodontis est sola sui ordinis species,[5] qui aevo Triassico abhinc 250 fere millionum ortus,[6][7] aevo Mesozoico vigebat.[8] Maiores communes recentissimi sunt Squamata.[9] Quam ob rem, Sphenodontes in studio evolutionis lacertarum et anguium magni momenti sunt, atque in proprietatubus habitibusque primorum diapsidorum reconstructis, gregis tetrapodorum amniotorum cui etiam sunt dinosauria (cum avibus) et crocodilia.
Sphenodontes inter lacertas primum anno 1833 digesti sunt, cum Museum Britannicum calvariam acciperet.[11] Genus false classificabatur donec anno 1867 Albertus Günther, qui opus museo tum dabat, proprietates avium, testudinum, crocodiliumque similes observavit, unde ordinem Rhynchocephalium pro Sphenodonte et eius cognatis proposuit.[5]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sphenodontem punctatum spectant. |
Vide "Sphenodontem" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |