Larus argentatus

Animalia — Chordata
Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Charadriiformes 
Subordo : Lari 
Familia : Laridae 
Rafinesque, 1815
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.

Laridae sunt familiae avium maritimarum ordinis Charadriiformium, cui sunt lari, sterninae, et rynchopes, et quae circa centum species in viginti duo genera digestas comprehendit. Quae aves, plerumque aeriales, sese ad circumiecta per omnem orbem terrarum facile accommodant.

Taxinomia

Laridae in Lacu Baical.

Formula:Cladogram

Familia Laridarum (nomine Laridia) a Constantino Samuele Rafinesque, polymathe Francico, anno 1815 introducta est.[1][2] Quae familia olim solum laros comprehendebat, cum sterninae in Sternidas rhyncopesque in Rynchopidas, suas familias proprias, digerentur,[3] anois eodem tempore in Sternidas digestis. Anno autem 1990, Carolus Sibley et Ionatan Ahlquist species alcidarum et stercorarii in Laridas, familiam latiorem, digesserunt.[4]

Studium moleculare phylogeneticum a Baker, Pereira, et Paton anno 2007 divulgatum asseruit aves generis Anoi gregem sororium cladi qui laros, rhyncopes, aliosque sternos comprehendit constituere.[5] Ad gregem familiarem monophyleticum constituendam, familiam Laridarum amplificavit, ut nova familia quaedam genera olim in Sternidas Rynchopidasque digesta comprehenderet.[6][7]

Baker et socii invenierunt stirpem laridarum ex stirpe decessisse ex qua Stercorariidae Alcidaeque ortae erant, ante Cretaceum finitum per aevum dinosaurorum. Etiam invenierunt liridas ipsas Palaeocaeno ineunte abhinc annorum 60 milliones fere crescere coepisse.[8] Geraldus Mayr, palaeontologus Germanus, haec tempora dubitans, subiecit fossilia non idonea inter data molecularia adhibita fuisse. Prima charadriiformium fossilia solum ex Eocaeno exeunte exstant, abhinc annorum 35 milliones fere.[9]

Andreas Ödeen et socii, evolutionem facultatis visus radiationis ultraviolaceae in avibus litoralibus investigantes, genum SWS1 opsin in variis speciebus perscrutabantur, quia lari fuerant solae aves litorales qui hanc proprietatem nactae erant. Invenierunt hoc genum adesse in stirpibus larorum, rynchopum, et anoorum, sed non in stirpe sterninarum. Praeterea, probaverunt anoos esse unam ex primis stirpibus; indicia autem non validiora videntur.[10]

Genera

Genera ordine taxinomico infra perscribuntur.

Anous

Rynchops

Lari

Sterninae

Distributio et habitatio

Laridae per omnem tellurem inveniuntur, partim accommodationis causa. Plurimae multo aerialiores quam maiores sunt, qui ut videntur erant aves litorales.[11]

Nexus interni

Notae

  1. Rafinesque, Constantine Samuel (1815). Analyse de la nature ou, Tableau de l'univers et des corps organisés. Palermo: Self-published. p. 72 .
  2. Bock 1994: 138, 252.
  3. Christidis et Boles 2008: 128.
  4. Charles Gald Sibley et Jon Edward Ahlquist (1990): Phylogeny and classification of birds. Portu Novi: Yale University Press.
  5. Baker, Pereira, et Paton 2007.
  6. Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2019). "Noddies, gulls, terns, auks". World Bird List Version 9.2. International Ornithologists' Union 
  7. Burger, J.; Gochfeld, M.; Bonan, A.. "Gulls, Terns, Skimmers (Laridae)". In del Hoyo, J.; Elliott, A.; Sargatal, J. et al. Handbook of the Birds of the World Alive. Lynx Edicions .
  8. Baker, Pereira, et Paton 2007.
  9. Mayr 2011.
  10. Odeen, Håstad, et Alström 2010.
  11. Moynihan 1959.

Bibliographia

Nexus externi

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks