Deinonychi sceletus in Museo Historiae Naturalis Field

Animalia — Chordata
Classis : Sauropsida 
Superordo : Dinosauria 
Ordo : Saurischia 
Subordo : Theropoda 
Infraordo : Deinonychosauria 
Colbert & Russell, 1969
   
Subdivisiones: Familiae
* Dromaeosauridae
  • Troodontidae

Deinonychosauria (a Graeco: δεινός 'terribilis' + ὄνυξ 'unguis' + σαῦρος 'lacertus') fuerunt cladus Theropodorum quae Iurassico et Cretaceo ineunte vixerunt. His omnivoris et carnivoris ungues sicut "switchblades" (Anglicum) erant. Cladus divisus est in duos clados additos: Dromaeosauridas et Troodontidas. Maximus horum dinosaurorum notorum fuit Utahraptor (7 m longus); minimus, Anchiornis (34 cm longus).

Investigatio anno 2013 a Godefroit et aliis facta invenit Troodontidas avibus esse propinquiores quam dromaeosauridis; itaque plerique nunc dicunt Deinonychosauria synonymum Dromaeosauridarum esse.[1][2]

Classificatio

Adsunt ut videtur duo systemata classificationis. Unum:

Alterum:

Notae

  1. Godefroit, Pascal; Cau, Andrea; Hu, Dong-Yu; Escuillié, François; Wu, Wenhao; Dyke, Gareth (2013). "A Jurassic avialan dinosaur from China resolves the early phylogenetic history of birds". Nature 498 (7454): 359–362 
  2. Mortimer, M. (2012) The Theropod Database: Phylogeny of taxa. Retrieved 2013-AUG-15.