Adultus et pullus

Animalia — Chordata
Classis : Aves 
Ordo : Charadriiformes 
Familia : Sternidae 
Genus : Anous 
Species : A. stolidus 
Anous stolidus 
(Linnaeus, 1758)  
Conservationis status
Anous stolidus.
Ovum Anoi stolidi

Anous stolidus est species tropicarum avium maritimarum subfamiliae Sterninarum. Maximus Anous, ab Anoo minuto arte conexo distinguitur magnitudine et pennis, quae sunt atrofuscae potius nigrae. Anous stolidus habet distributionem geographicam per omnem orbem terrarum, ab Havaiis ad Archipelagum Tuamotu et Australiam in Oceano Pacifico, a Mari Rubro ad Insulas Seisellenses et Australiam in Oceano Indico, et in Mari Caribico ad Insulas Tristanenses in Oceano Atlantico. Quae avis in magnis coloniis habitat, usitate in locis elevatis super rupes, vel in arboribus vel fruticibus nidificans. Raro in solo nidificant. Femina singulum parit ovum quoque tempore nascendi.

Insula Lady Elliot Terrae Reginae Australiae.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Anoum stolidum spectant.
Vide "Anoum stolidum" apud Vicispecies.