Walterus Ewing Crum[1] (natus Glasguae 22 Iulii 1865; 20 Aprilis 1944[2] Bathoniae defunctus) fuit aegyptologus et Coptologus, id est vir de lingua litterisque Copticis doctus, Scoticus. Maximam famam nunc habet pro magno opere suo A Coptic Dictionary, lexico volubili verborum Copticorum, quod anno 1939 confecit.
Natus est filius primus Alexandri Crum Thornliebankensis circum Glasguam. Collegium Etonense studii causa adiit, et anno 1888 gradum adeptus est a Collegio Balliolensi[3] Oxoniae. Post hoc cum Adolfo Erman, Aegyptologo (et amico diutino),[4] Lutetiae et Berolini in studiis perstabat.
Crum magnam partem curriculi vitae sumpsit indicem corporis materiei Copticae concinnando, inter quod erant manuscripta in Bibliotheca Rylandsiana, Museu Britannico[5] contenta, quo nixus denique A Coptic Dictionary, lexicon ingens verborum Copticorum (omissis vocibus origine Graecis), operose citatorum, et Anglice definitorum (sed inclusis glossis antiquis Graecis, Latinis, et Arabicis) conscribebat, atque anno 1939 confecit. Hoc lexicon inter opera Crum, qui multos libros multasque commentationes scripsit, maxime praestat.[4]
Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis eum gradu doctorali, Universitas Oxoniensis Doctoratu Litterarum honoris causa decoraverunt. Socius erat Academiae Britannicae, et pariter Societas Philosophica Americana eum socium peregrinum elegerunt.[4] Charisterion titulo Coptic Studies in Honor of Walter Ewing Crum anno 1950 in libello periodici Bulletin of the Byzantine Institute of America editum est.[6]