Vulcanismus[1] est notio omnes res sive phaenomena, quae cum montibus igniferis cohaerent, sicut magma, quod ad faciem telluris surgit, significans.
Verbum recens vulcanus (pro monte ignifero) ab insula Italica Vulcano deductum est, quae est una ex Aeoliis insulis in Tyrrheno mari sitarum. In mythologia Romana insula officina Vulcani, dei ignis, habebatur. Terminus vulcanology primo anno 1858 in lingua Anglica attestur.[2]. Apud veteres notio non invenitur, quamquam res Vulcaniae denotentur, ut puta Graece ῥύαξ (Diog. Laert. 5,49: Theophrasti Perí rhýakos tu en Sikelíai) aut Latine Vulcanius amnis (Claud. rapt. Pros. 172), saxa liquefacta (Verg. Aen. 3,576) vel massa ardens (Iuv. 10,130).[3]
Vicimedia Communia plura habent quae ad vulcanismum spectant. |