Ara Vodunensis cui sunt nonnulla fetish Abomey in oppido Benini.

Vodun (in linguis Ewe et Fon 'spiritus'; IPA vodṹ[1]) est religio Africana cuius assectatores plerumque sunt gens Ewe in Gana orientali et australi Togoque australi et medio, ac gentes Kabye (quae lingua Gen utuntur) et Fon in Togo australi et medio Beninoque australi et medio. Quam etiam profitentur nonnulli homines Gun Lacupolis et Ogun Nigeriae meridioccidentalis. Omnes gentes dictae ad ethnicas Africae Occidentalis greges pertinent ubi homines praeter Kabye linguis Gbe utuntur.

Taberna in Macello Akodessawa Fetish, 2008.
Taberna in Macello Akodessawa Fetish, 2008.
Taberna in Macello Akodessawa Fetish, 2005.
Calvariae pro ritibus Vodunensibus collatae.
Apparatus et pupae ad Vodun aptae.
Calvariae in Macello Akodessawa.
Vespertilio pro ritibus Vodum in Macello Akodessawa Fetish paratus.

A variis religionibus Africanis a posterioribus traditis in interioribus harum civitatum regionibus differt, et principalis fons est religionis cui sunt nomina similia inter diasporam Africanam in America, sicut Vodou Haitianum, Vudú Dominicanum, Vodú Cubanum, Vodum Brazilianum, et Voodoo Ludovicianum.

Demographica

Circa 17 centesimae e 1.6 fere millionibus civium Benini Vodun profitentur, aliis religionibus traditionalibus in Benino exclusis. Praeterea, multi e 41.5 centesimis qui se appellant Christianos religionem a syncretismo affectam exercent, ut in Vodou Haitiano et Candomblé Brasiliano; maiores quidem multorum ex eis erant liberti Brasilienses qui in litore prope Ouidah consederunt.[2]

Nexus interni

Notae

  1. Vocabulum etiam Vodon, Vodoun, Vodou, Voudou, Voodoo scriptum.
  2. "CIA Fact Book: Benin". Cia.gov .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Vodun spectant.