Pupa vel pupula est effigies ad formam hominis aut animalis cuiusdam ficta. Pupae sunt post initium cultus humani notae, ex variis materiis factae, praecipue ex saxo, argilla, ligno, osse, textile, charta, murrinis, cummi elastica, et plastico.
Pupae non solum crepundia liberorum sunt, sed etiam saepe adultis placent.
Pupae antiquae e variis materiis constabant. Quaedam fuisse e cera constat, quae plagunculae vocabantur[1]. Talibus ludicris utebantur iam a prima infantia parvuli, teste Plutarcho, qui ludos filiolae, anno aetatis secundo mortuae, memorat[2]. Daniella Gourevitch tradit fuisse duo genera puparum apud Romanos : pupae ad imaginem infantium, quarum nihil nisi effigies inventae sunt, praecipue in monumentis, et pupae ad imaginem feminarum, praecipue eburneae vel ligneae, vel etiam testeae, quarum fere triginta exemplaria adhuc in puellarum sepulcris inventa sunt. Putat Gourevitch haec ludicra facta esse non solum ad puellas delectandas sed etiam ut discerent quid esset corpus femininum, id est corpus illius, quae, ut ipsae, mater matronaque futura esset [3].
Vicimedia Communia plura habent quae ad pupas spectant. |