Vita Merlini est carmen epicum in lingua Latina a Galfrido Monemutensis circa annum 1150 scriptum. De hoc carmine aliisque operibus Galfridi scriptor coaevalis Willelmus Neuburgensis sic disserit:

Quidam nostris temporibus pro expiandis his Britonum maculis scriptor emersit, ridicula de eisdem figmenta contexens ... Gaufridus hic dictus est, agnomen habens Arturi, pro eo quod fabulas de Arturo ex priscis Britonum figmentis sumptas, et ex proprio auctas per superductum Latini sermonis colorem honesto historiae nomine palliavit; qui etiam maiori ausu cuiusdam Merlini divinationes fallacissimas, quibus utique de proprio plurimum adiecit, dum eas in Latinum transfunderet, tanquam autenticas et immobili veritate subnixas prophetias vulgavit. Et hunc quidem Merlinum patre incubo daemone ex femina natum fabulatur, cui propterea tanquam patrissanti excellentissimam atque latissimam tribuit praescientiam futurorum.
– Willelmus Neuburgensis, Historia rerum Anglicarum "prooemium"
Unam legis e paginis de
Monemuta
disserentibus

Terrae et aquae
Vide etiam
Opus intervicianum Monemutense

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones
Historica et critica

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]