Valkeakoski[1] seu Flumen Album est commune Finnicum 21 200 fere incolarum[2] in Finnia Occidentali situm. Verbum Finnicum "valkea" album colorem significat, "koski" autem flumen plerumque rapide fluens et scopulosum; Valkeakoski ergo significat fere Flumen album.
Tavasteburgum oppidum fere 68 000 incolarum, atque municipia Achas, Cangasala, Hattula, Lembois, Palkane sunt Valkeakoski oppidi vicina.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Valkeakoski spectant. |