Cangasala[1] est oppidum Finnicum 30 500 fere incolarum[2] in Finnia Occidentali situm.
Guttae sanguinis in insigne oppidi eo fiunt, quod narratur in pariete ecclesiae oppidi olim lapis fuisse, ex quo sanguis manaret. [3]
Vicina Cangasalae sunt Aquae Equinae, Flumen Album, Kuhmoinen, Lembois, Padasioki, Palkane atque Tammerforsia, numero incolarum 207 000 urbs tertia maxima Finniae.