Wikidata Valesia
Res apud Vicidata repertae:
Valesia: insigne
Valesia: insigne
Valesia: vexillum
Valesia: vexillum
pagus
Civitas: Helvetia
Locus: 46°16′30″N 7°30′0″E
Situs interretialis

Gestio

Consilium: Grand Council of Valais

Vita

Incolae: 343 955
Sermo publicus: Francogallice, Swiss High German
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Sigla

Siglum autoraedarum: VS

Tabula aut despectus

Valesia: situs
Valesia: situs

Valesia (Francogallice Valais ; Theodisce Wallis) est pagus Helvetiae ab anno 1815, quamquam iam antea Valesia pagorum Helveticorum confoederatione connecta fuit. Caput est Sedunum urbs. Valesiae finitimi pagi atque civitates sunt Pagus Valdensis, Berna, Urania, Ticinum, Francia Italiaque.

Historia

Regionem Valesianam aetate Celtorum a quattuor gentibus Sedunorum, Uberorum, Nantuatorum, Veragrorum) habitatam Bello Gallico Gaii Iulii Caesaris anno 57 a.C.n. Legio XII Fulminata occupavit. Sub Imperio Romano provincia Poenina in valle condita est.

Occidentalis Valesiae pars medio aevo erat feudum comitatis Sabaudiae. Comites monasterium Sancti Mauritii Acauno situm regebant.

Valesia die 12 Septembris 1814 ad Helvetiam accessit.

Sermones publici

In pago Valesia praeter linguam Francogallicam etiam est Lingua Germanica sermo publicus.

Religio

Magna pars incolarum Valesiae (Vallensium[1]) (81% anno 2000) se Catholica esse profitetur.

Institutiones

Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Francice Grand Conseil ; Germanice Grosser Rat) a 130 legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium (Conseil d'État ; Staatsrat) a quinque legatis constitutum.

Districtus pagi

In insigni Valesiae apparent 13 stellae quia pago sunt 13 districtus:

Despectus in Valesiam ad Orientem versus ex monte apud vicum Uvronam (Francogallice Ovronnaz).

Geographia

Valesia regio montium Alpium est.

Valles

Oppida et vici

Montes

Transitus

Flumina

Lacus

Glaciaria

Notae

  1. Petrus Flobert, Le Grand Gaffiot: Dictionnaire latin français (Lutetia, 2000), 1673.

Bibliographia

Nexus externus

Situs geographici et historici: Locus: 46°16′30″N 7°30′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Valesiam spectant.
Valesiae tredecim districtus
Pagi Helvetiae