Rectio
Origo
Commemoratio
Tabula aut despectus
Universitas Petropolitana,[1] ab anno 1991 Universitas Publica Petropolitana (Russice: Санкт-Петербургский государственный университет, Sankt-Peterburgskij gosudarstvennyj universitet) officialiter appellata,[2] est una principalium universitatum studiorum publicorum Russiae. Circa 30 milia scholarium nunc habet.
Annus fundationis huius Universitatis, ab administratione eius officialiter recognitus, est 1724. Anno illo (decreto imperatoris Petri I Magni) Petropoli condita est Universitas Academica, quae nonnulla decennia exsistebat et nunc recognita est sicut antecessor universitatis Petropolitanae hodiernae, anno 1819, transformationis Instituti Principalis Paedagogici gratia, formatae.
In hac universitate multi homines noti fuere studentes. Illorum sunt, e.g., Amazasp Ambartsumian, Alexander Blok, Georgius Gamov, Nicolaus Gogol, Leo Landau, Vladimirus Lenin, Demetrius Medvedev, Demetrius Mendeleev, Vladimirus Putin, Ioannes Rachinskij, Ayn Rand, Nicolaus Roerich, Leo Theremin, Vladimirus Vernadskij, etc.
In insula Basilii aedificium Universitatis vetus (idem Collegia duodecim) et in Petrohofio Universitatis novum situm est.
Universitas Publica Petropolitana nunc includit:
Praeterea universitas Petropolitana nonnullas alias subdivisiones (bibliothecam, hortum botanicum, observatorium etc.) habet.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Publicam Petropolitanam spectant. |