Ulmaceae sunt familia plantarum florentium quae ulmos, zelkovas, et alias plantas comprehendit.[1] Membra familiae late distribuuntur per septentrionalem zonam temperatam, et sparsam alibi habent distributionem praeter Australasiam.[2][3]
Familia olim Celtes comprehendit, sed investigatio ab Angiosperm Phylogeny Group facta monstrat hoc genus in cognata Cannabaceae familia recte poni. Circumscriptio in taxobox data est circumscriptio a P. Stevens in situ Missouri Botanical Garden Angiosperm Phylogeny suasa, et data habet ex indice familiarum generumque plantarum vascularium a Royal Botanic Gardens, Kew facto.[3] Aliae classificationes genus Ampeloceram quoque comprehendunt.[4]
Familia est copia arborum fruticumque sempervirentium vel deciduorum substantiá mucosá in foliorum corticisque textili praeditorum.
Folia usitate sunt alterna in caulibus. Laminae foliorum sunt simplices, marginibus integribus vel varie dentatis, et saepe basem asymmetricam habent. Flores sunt parvi, vel bisexuales vel unisexuales.[5] Fructus est samara indehiscens, nux, vel drupa.
Genus Ulmus materiam magni momenti praebet, plerumque pro supellice, et Ulmus rubra est planta medicinalis, pro demulcenti corticis interioris proprietate nota. Planera aquatica etiam est species quae materiam praebet. Planera, Ulmus, et Zelkova ut arbores ornamentales ponuntur.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America |