Cistothorus palustris)

Vocatio Troglodytis troglodytis in Speyside Scotiae captus

Animalia — Chordata
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Infraordo : Passerida 
Superfamilia : Certhioidea 
Familia : Troglodytidae 
Swainson, 1832
   
Subdivisiones: }Genera et species
Vide commentarium.

Troglodytidae sunt familia avium brunnearum ordinis Passeriformium. Cui familiae, quae plerumque in Mundo Novo invenitur, sunt 88 species in 19 genera digestae. Solum Troglodytes troglodytes in Mundo Vetere invenitur.

Plurimae Troglodytidae sunt parvae et inconspicuae, sed carmina magna et multiplicia canunt. Inter exceptiones sunt species generis Campylorhynchi, quorum mores audaciores esse possunt. Troglodytis sunt alae breves, quae in plurimis speciebus fasciatae sunt, et caudas saepe erectas tenent. Insectivora plerumque sunt, quae insectis, araneis, aliisque parvis invertebratis vescuntur, sed multae species plantis etiam vescuntur, et nonnullae parvas ranas et lacertas capiunt.[1]

Taxinomia

Formula:Cladogram

Cladogramma retractatum ex Martínez Gómez et al. 2005 et Mann et al. 2006. Taxinomia nonnullorum gregum est magnopere multiplex, et fissiones gradus speciei verisimiles sunt.

Familia Troglodytidae

Odontorchilus branickii.
Salpinctes obsoletus.
Catherpes mexicanus.
Campylorhynchus brunneicapillus.
Thryomanes bewickii.
Cantorchilus nigricapillus.
Cantorchilus longirostris.
Pheugopedius atrogularis.
Pheugopedius felix.
Troglodytes aedon musculus.
Troglodytes troglodytes.

Notae

  1. Kroodsma et Brewer 2005.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Troglodytidas spectant.
Vide "Troglodytidas" apud Vicispecies.
Vide Troglodytidas in Victionario.