Lupa Capitolina Romulum et Remum alit.

Totemum[1] sensu stricto est animal, quod gens sanctum et sibi consanguineum putat. Saepe non unum, sed duo totema populus habet et in partes dimidias secundum haec dividitur (sicut exempli gratia dimidiae ursi et alcis apud Chantyenses). Nuptias nisi inter virum et feminam diversorum totemorum interdictae sunt. Phratriae totemicae exogamicae hae partes dimidiae appellantur. Nonnunquam, praecipue apud indigenas Australiae, divisio gentis totemica et complexior est. Interdum non solum animalia, sed et res variae etiam inanimae totema putantur.

Lupum et picum nonnulli totema Romanorum antiquitus fuisse suspicantur.

E lingua Ojibwayensi vocabulum mutuatum est.

Cultus totemorum saepe totemismus[2] appellatur.

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Marinus Willem de Visser(de), De Graecorum diis non referentibus speciem humanam (Academia Lugduno-Batava, 1900), pp. 8, 10—11 etc.
  2. Op. cit., pp. XI, XXXI, 273.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]