Brachypelma klaasi (vulgo 'tarantula rosea mexicana')

Animalia — Arthropoda
Subphylum : Chelicerata 
Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Infraordo : Mygalomorphae 
Familia : Theraphosidae 
Thorell, 1869
   
Palaeontologia
Neogaeno–praesens
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Subdivisiones: Genera
Territorium

Theraphosidae sunt familia magnarum saetosarumque aranearum infraordinis Mygalomorpharum,[1] quarum circiter mille species hodie descriptae sunt.[2] Nonnullae ex speciebus vulgatis in commercio mirificorum animalium dilectorum populo grata factae sunt; multis autem Mundi Novi speciebus dilectis sunt saetae urticantes, quae cutem hominum inflammare, atque adeo oculos ladere possunt.[3]

Prospectus

Theraphosidae, sicut omnia arthropoda, sunt invertebrata quorum subsidium musculare exosceleto nititur.[4] Corpus, sicut corpora aliorum arachnidorum, in duabus partibus principalibus consistit, quae sunt prosoma (vel cephalothorax) et opisthosoma (vel abdomen), ambobus per pedicellum conectis. Quae res conectens in media corporis parte re vera est pars prosomatis, quae opisthosomati latam motionis extensionem de motione prosomatis dat.

Distributio

Theraphosidae variarum specierum per Civitates Foederatas, Mexicum, et Americam Mediam et Australem vigent. Aliae species varie per Africam, multum Asiae (Insulis Riuciuensibus in Iaponia meridiana non exclusis), et omnem Australiam. In Europa, nonnullae species Hispania, Portugalia, Turcia, Italia meridiana, et Cypro inveniuntur.

Taxinomia

Pro collocatione theraphosidarum inter Mygalomorphas, vide cladogramma.


   Mygalomorphae   

   

Antrodiaetidae



Atypidae




   

Mecicobothriidae



   

Microstigmatidae



   

Dipluridae



Hexathelidae



Nemesiidae



   

Barychelidae



   

Theraphosidae



Paratropididae










Cyrtaucheniidae




Ctenizidae



Idiopidae





Actinopodidae



Migidae






Araneomorphae



Cladogramma gregis.[5]

Subfamiliae

Quindecim subfamiliae agnoscuntur.

Genera

Apertura cuniculi cuiusdam theraphosidae.
Theraphosida ad ostium sui cuniculi stat.
Tarantula native to the Mojave Desert searches for burrow.
Aphonopelma mojave: theraphosida in Deserto Mojave indigena cuniculum petit.
Ungues in fine cruris Lasiodorae parahybanae.
Theraphosida Brasiliana se defendens minatur.
Thermica theraphosidae imago super endothermicam hominis manum.
Theraphosida fricta in caupona Cambodiana.
Adulta Brachypelma smithi femina, saetis remotis.
Aphonopelma eutylenum mas prope Exeter Californiae errat.
Annandaliella travancorica, Theraphosida ex ghat occidentalibus.

Mense Iulio anni 2020, World Spider Catalog haec genera accipiebat.[9]

Genera obsoleta

Nexus interni

Notae

  1. Shultz, Stanley; Shultz, Marguerite (2009). The Tarantula Keeper's Guide. Hauppauge Novi Eboraci: Barron's. p. 28. ISBN 978-0-7641-3885-0 .
  2. "Currently valid spider genera and species", World Spider Catalog (Natural History Museum Bern) .
  3. Blaikie et al 1997.
  4. Pomeroy, R. (2014, February 4). Pub. Real Clear Science , "Spiders, and Their Amazing Hydraulic Legs and Genitalia". Ex https://www.realclearscience.com/blog/2013/02/spiders-their-amazing-hydraulic-legs-and-genitals.html.
  5. J. A. Coddington, "Phylogeny and Classification of Spiders." In Spiders of North America: An Identification Manual, ed. D. Ubick, P. Paquin, P. E. Cushing, et V. Roth (American Arachnological Society, 2005), cap 2, pp. 18-24.
  6. In nonnullis circumscriptionibus eaedem ac Ischnocolinae.
  7. Familia monotypica: genus Poecilotheria.
  8. Usitate reiectae, genere Hemirrhago inter Theraphosinas digesto.
  9. Family: Theraphosidae Thorell, 1869. . World Spider Catalog (Natural History Museum Bern) .

Bibliographia

Nexus externi

Vide "Theraphosidas" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theraphosidas spectant.
Vide De vita araneae apud Vicifontem.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks