Mors Semelae. Pictura Petri Pauli Rubens. Quae mors a theophaniá Iovis sine simulatione mortalis efficitur.
Painting depicting a multi-armed, multi-headed being– Vishvarupa of Krishna.
Krishna suam Vishvarupam (formam universam) Ariunae in proelio Kurukshetra monstrat (Bhagavadgītā, capitulum 11).
Filii Israel Iordanem Transeunt. "Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam, per diem in columnia nubis, et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo" (Exodus 13:21–22). Columnae nubis et ignis theophaniae appellantur.
Visio Ezekielis Raphaelis.
Teofanía (Theophania). Pictura Antonii García Vega, artificis Mexicani.

Theophania (Graece θεοφάνεια,[1] 'adventus dei, patefactio dei') est adventus vel species vel simulatio deitatis prae homine.[2][3][4] Quod vocabulum ad patefactiones deorum in religionibus Graeca antiqua et in culturis Asiae Occidentalis commemorandas adhibebatur. Ilias est primus fons descriptiopnum theophaniarum in antiquitate classica (et fiunt per mythologiam Graecam), theophania fortasse in carminibus de Gilgamo primum commemoratur.[5]

Vocabulum theophania certam significationem in Christianitate et Iudaismo erga Biblia Sacra habet: patefactionem dei Abrahamei attingit, signum sensibile quo eius praesentia retegitur. Paucae theophaniae in Bibliis Hebraicis inveniuntur, libris etiam Vetus Testamentum appellatis.

Apocalypsis Ioannis de Deo supra sedem sedente ait: "similis erat aspectui lapidis jaspidis? et sardinis; et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae" (Apocalypsis 4:3).

Eusebius Pamphili, Caesareae Maritimae saeculo quarto episcopus, libellum Peri theophaneias scripsit, de incarnatione Iesu disserens.

Theologi Christiani, traditionalem locorum biblicorum explicationem sequentes, theophaniam plerumque interpretantur certam Dei homini patefactionem, ubi vocabulum certam significat videns aut videntes haud dubitant Deum se eis patefacere.[6] Alioqui, hierophaniam, vocabulum latius, adhibetur.[7]

Philippus K. Dick, scriptor fictionis scientificae Americanus, theophaniam die 3 Februarii 1974 expertus esse dicitur,[8] quae deinde fuit fundamenta eius VALIS (1981) et Radio Free Albemuth (1985), mythistoriarum quasi biographicarum, hác post auctorem mortuum editá.[9][10]

Nexus interni

Notae

  1. Vocabulum non confundendum est cum Graeco (τὰ) Θεοφάνια, sollemnibus Delphis habitis.
  2. Theophany .
  3. Burtchaell 2002.
  4. Patefactiones divinae sine simulacro deitatis saepe epiphaniae appellantur, sed melius hierophaniae, non theophaniae. Vide Latourelle 1966 et Sharma 2006: 109.
  5. Bulkley 1993: 163.
  6. Ivakhiv 2001: 253.
  7. Sharma 2006: 109.
  8. Mckee 2004: 1–2.
  9. Mckee 2004: 10.
  10. Umland 1995: 82.

Bibliographia

Nexus externi

Vide theophaniam in Victionario.