Taurobolium tempore imperii Romani fuit sacrificium tauri Cybelae[1] Attidique ab archigallo et sacerdotibus eius peractum. Genitalia ("vires") victimae eximebantur et deae consecrabantur. Genus quoddam initii etiam erat taurobolium et in memoriam facti tauroboliati - sic enim appellabantur qui taurobolium perceperant- aras inscriptas ponere consecrareque solebant. Tales arae non tantum Romae in fundamentis basilicae Sancti Petri (quae inaedificata est in ipso loco quo antiquum Phrygianum steterat) sed etiam passim in provinciis occidentalibus -exempli gratia Lactorae et Lugduni in Gallia- plurimae ab archaeologis repertae sunt[2].
Taurobolium est nomen Graecum compositum ex tauro et βόλος (verbum : βάλλειν), quem latine interpretari possumus "iactum", id est iactum plagarum vel laquei in praedam. Etenim in inscriptione Pergamensi secundi saeculi a.C.n. taurobolium videtur significasse genus quoddam venationis lusoriae, qua iuvenes tauros laqueis captare conantur, qui postea immolantur[3]. In Italia hoc nomen primum legitur in inscriptione Puteolis reperta et ad annum 134 p.C. relata ; quae ad cultum deae Caelestis pertinet, quae fortasse eadem fuit atque Tanit Carthaginiensis. Ab anno vero 160 (quo anno prima mentio servata de taurobolio in cultu Cybelae facta est) usque ad annum 395 haec appellatio nisi in monumentis cultus Magnae Matris non legitur. Nec in hoc taurobolio ulla vestigia venationis permanent, sed de mero sacrificio, ut videtur, agitur.
Hunc ritum male novimus : itaque multa ac dissona coniecerunt eruditi et historici religionum, quorum alteri testimonia Christianorum auctorum sequuntur (in primis Prudentii), alteri aspernantur tamquam odio paganorum in peius detorta : apud Prudentium enim taurobolium velut baptismum sanguineum (et diabolicum) repraesentatur. Qui hoc sacrificium Matri deorum dedicat in fossam descendit ita ut per cratem aspergatur cruore supra immolati tauri. E quo sanguine purificationem quandam renovationemque sibi sperat.
De duabus tantum e plurimis coniecturis infra loquemur :
Sacerdotes Cybelae eunuchi erant, qui Galli vocabantur. Tempore Romanorum imperatorum dux eorum, archigallus dictus, civis Romanus est cui eunuchum fieri non licet. Itaque nonnulli docti homines coniecerunt, quoniam genitalia sua deae consecrare archigallus non iam poterat, ideo genitalia tauri in illorum locum substituta esse, quae ratio fuisset taurobolii tunc instituti. Alii contra dicunt respondentes ita fieri non potuisse, quia persaepe feminae sunt quae taurobolia dedicant et percipiunt. Nec tamen hoc responsum rem decidit : nam iam a principio, tam Romae quam Pessinunte, par sacerdotum, mas et femina[4], cultum Magnae Matris curabant. Si sacerdos mas sese ipse castrabat, quo ritu femina sese deae suae consecrarit, nescimus. Fortasse, ut quae genitalia sua offerre nequibat, iamdudum vires tauri Cybelae offerre solebat, quod tunc temporis imitari coepisset et archigallus mas. Non liquet.
Robertus Duthoy, qui verba variis temporibus in inscriptionibus usitata accurate ac studiose recensuit, coniecturam proposuit tamquam tria tempora in taurobolio explicando distinguenda essent :
Quamvis Roberti Duthoy coniectura veri similis videri possit, tamen nec certa nec documentis satis probata est[5]. Nec enim probabilem rationem reddit cur iam ab initio taurobolia per plures dies, pervigilio[6] facto, durasse videantur, nec cur tam dispendiosis aris memoria eventus servata sit. Plurimi tauri Iovi Optimo Maximo immolabantur nec quotienscumque arae dicabantur.
Sed haec hactenus : novi fontes desiderantur ad plura cognoscenda.