Wikidata Talcott Parsons
Res apud Vicidata repertae:
Talcott Parsons: imago
Talcott Parsons: imago
Nativitas: 13 Decembris 1902; Fontes Coloratenses
Obitus: 8 Maii 1979; Monacum
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Genitores: Edward Smith Parsons; Mary Augusta Parsons
Proles: Charles Parsons

Memoria

Sepultura: Old Burying Ground

Talcott Parsons (13 Decembris 19028 Maii 1979) fuit sociologus Americanus qui inter professores Universitatis Harvardianae ab 1927 ad 1973 meruit. Qui theoriam actionis, rationem generalem ad societatem investigandam, excogitavit, quam in principio methodologico voluntarismi et in principio epistemologico realismi analytici condidit. Haec ratio librare conata est duas traditiones maiores: traditionem utilitario-positivisticam et traditionem hermeneutico-idealisticam, inter quas, apud Parsons, voluntarismus tertiam condicionem alternatam constitit, quae vicissim, plus quam ratio societatis, fuerit ratio evolutionis socialis interpretatioque concreta virium et inclinationum historiae mundi. Parsons opera Aemilii Durkheim et Vilfredi Pareto subtiliter enodavit et eorum contributiones per paradigma actionis voluntaristicae aestimavit.

Opera

Libri

Volumina edita

Libri a Parsons conversi

Opera de Parsons scripta

Notae


Nexus externi