Methodologia bionica.

Methodologia est ordinata et theoretica rationum explicatio ad quendam disiciplinam adhibita. Quae enodationem rationalem corporis rationum et principiorum cum ramo scientiae consociati comprehendit. Notiones sicut paradigma, exemplar rationale, vices, technicasque rationes quantitativas vel qualitativas usitate complectitur.[1]

Methodologia solutiones vel remedia adhibere non conatur; ergo idem ac ratio simplex non est. Potius, methodologia fundamenta theoretica iacit ad intellegendam qualem rationem, copiam rationum, vel rem usus optimi appellatam ad certum exemplum adhiberi possunt, exempli gratia, certo eventui computato.

Sic etiam definita est:

  1. "enodatio principiorum rationum, regularum, et postulationum a disciplina adhibitarum"[2][3]
  2. "ordinatum rationum studium quae intra disciplinam sunt vel possunt vel adhibitae sunt"[4][3]
  3. "studium vel descriptio rationum."[5][6]

Nexus interni

Notae

  1. Irny et Rose 2005.
  2. Anglice: "analysis of the principles of methods, rules, and postulates employed by a discipline."
  3. 3.0 3.1 Methodology Usage Notes, Merriam–Webster.
  4. Anglice: "systematic study of methods that are, can be, or have been applied within a discipline."
  5. Anglice: "the study or description of methods."
  6. Baskerville 1991.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad methodologiam spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Methodologia spectant.