Spurius fuit praenomen virile Romanum, litteris Sp. notatum, ab origine cognomen, id quod adiectivum spurius, 'qui non iustis nuptiis est procreatus, illegitimus.'[1] De quo haec Sextus Pompeius Festus scripsit:
Nothum Graeci natum ex uxore non legitima vocant, qui apud nos spurio patre natus dicitur, quod Ser. Tullius qui Romae regnavit, natus est ex concubina Spuri Tulli Tiburtis, nisi forte malumus credere, Oclisia Corniculana captiva eum susceptum matre serviente.[2]
| ||||