Caeso, sive Kaeso, fuit praenomen virile Romanum, littera K. notatum, iam tempore classico obsoletum, primum fortasse cognomen coniunctum cum adiectivo caesio, quod dicitur de iis qui oculos glaucos habet.[1]
Aliter autem a scriptoribus antiquis explicatur. Sic scribit Plinius Secundus: "sicut Scipio Africanus prior natus primusque Caesarum a caeso matris utero dictus, qua de causa et Caesones appellati."[2]
| ||||