Sphingidae sunt familia lepidopterorum, cui sunt 1,450 fere species.[1] Vigent in regionibus tropicis, sed species in omnibus mundi regionibus inveniuntur.[2] Magnitudine sunt media ad magnam, et inter lepidoptera volatu rapido distinguuntur.[2] Alae angustae et abdomina tenuia sunt adaptationes volatus rapidi. Familia a Petro Andrea Latreille zoologo Francico anno 1802 erecta est.
Nonnullae sphingidae, sicut Macroglossum stellatarum et Hyles lineata, in aere tam pendent cum nectare in floribus vescantur, ut aliquando trochilidae false videntur. Quae facultas pendendi quater in animalibus quae nectare vescuntur orta esse putatur: in trochilidis, certis chiropteris, syrphidis, et his sphingidis,[3] quod omnino exemplum evolutionis convergentis est. Sphingidae multum investigatae sunt propter facultatem volandi, praecipue ob facultatem a latere ad laterem movendi cum pendeant; quod ad praedatores in floribus latentis eludendos ortum esse putatur.[3]
Sphingidae sunt inter rapidissima ex insectis volantibus; nonnullae quidem plus quam 5.3 metra per secundum volare possunt.[4] Latitudo alarum est a 4 ad plus quam 10 centimetra.
Species familiae Sphingidarum in tres subfamilias digeruntur, quae sunt Smerinthinae, Sphinginae, Macroglossinae. Species insequentes in Europa Media saepe videntur.
Sphingidae Sphingoideis, suae superfamiliae propriae, aliquando attribuuntur, sed plerumque in Bombycoidea digeritur. Apud Hodges 1971, duae subfamiliae accipiuntur: Sphinginae et Macroglossinae.[5]
Circa 1450 species in circa 200 digeruntur. Inter species notissima sunt:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sphingidas spectant. |
Vide "Sphingidas" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |