Europa Media, vel Media Europa, est regio continentis Europaeae inter partes Europae Orientalis et Occidentalis varie definitas patens. Investigatio regionis, longe lateque diffusa,[1] et nomen ipsum iterum inventa sunt[2] paulo ante Bellum Frigidum confectum, quod omnem Europam in partes orientales et occidentales diviserat, ex aequo dividens.[3][4]
Notio Europae Mediae, et communis identitatis,? est aliquantulum fallax.[5][6][7]
Regio florarum Europae Mediae a Francia media (Massif Central) ad Romaniam mediam (Carpathiani?) et Scandinaviam meridianam patet.[8]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Europam Mediam spectant. |