Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Spalatum[1][2][3] (-i, n.) (alia nomina: Aspalatus[2], Palatium Diocletiani[2], Salona Nova[2], Spalatium[2], Spalatrum[2]) (Croatice Split; Italiane Spalato; Dalmatice: Spalatro ; Graece: Ασπάλαθος / Aspálathos) est urbs Croatiae, in Dalmatia terra historica sita et caput Regionis Spalatensis-Dalmaticae. Incolunt urbem 188 694 hominum (ab anno 2001). Urbani Spalatenses[1][2] (etiam Spaletani[2]) appellantur.
Nomen Spalatum a vocabulo Graeco Aspalathos vel Latino Palatium Diocletiani (Salonae Palatium) iuxta Salonam urbem. Quamquam vestigia coloniae Graecae sunt, urbs a Diocletiano condita esse saepe dicitur.
Spalatum ab anno 1420 usque ad annum 1797 ad Rempublicam Venetiam et postea usque ad annum 1918 ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit.
Primo bello mundano, ab anno 1941 ad annum 1943 Spalatum urbs et municipium Italiae in Provincia Spalatensi et in Gubernatorato Dalmatiae fuit.
Spalati olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:
Spalatum, cum Macarsca, sedes episcopalis metropolitana archidioeceseos Spalatensis-Macarscensis[1] est.
Situs geographici et historici: Locus: 43°30′36″N 16°26′24″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Spalatum spectant. |