Sinus Siamensis,[1] vel Magnus Sinus,[2] vel Ptolemaei Sinus Perimulicus,[3] vel fortasse Sinus Thailandiae[4] tantum, est tenuis sinus[5][6] vel mare marginale in Mari Sinensi Australi occidente meridieque situm, atque inter australia et occidentalia Paeninsulae Indosinensis litora ac septentrionale Paeninsulam Malayanam dimidium finitum. Quod corpus aquae est circiter 800 chiliometra longum, usque ad 560 chiliometra latus, atque eius area superficialis est 320 000 chiliometrorum quadratorum.[7][8] In septentrionibus, occidente, et oriente meridieque a litoribus Thailandiae atque in septentrionibus orienteque a Cambodia et regione deltae Mecon Vietnamiae circumdatur, atque in Mare Sinense Australe in meridie orienteque aperitur.
Hodiernum sinus nomen Thaiicum est Ao Thai (อ่าวไทย = IPA ʔàːw tʰāj) 'Thai sinus', sed in litteris antiquis Thaiice appellatur Ao Sayam (อ่าวสยาม).[9] Nomen Malaice et Khmerice Teluk Siam et ឈូងសមុទ្រសៀម Chhoung Samut Siem proprie manet. Sinus Vietnamice Vịnh Thái Lan appellatur. Gulf of Thailand, nomen Anglicum, ab Societate Hydrographica Internationali rite appellatur.[10]
Sinus cum Magno Sinu cartographorum Graecorum, Romanorum, Arabium, Persicorum, et Europaeorum Renascentiae plerumque comparatur, antequam Portugallenses exploratores adventi paeninsulam Caudae Draconis a geographicis mundi tabulis saeculo sexto decimo amoverunt.
Inter maiores insulas in sinu patentis sunt sequentes.
Inter magna mammalia notabilia quae aquis sinus utuntur sunt Balaenoptera omurai, Sousa chinensis, et Orcaella brevirostris (omnino cetacea) et Dugong dugon.[11][12][13] Praesentia Eretmochelytis imbricatae, speciei testudinis maritimi in periculum addictae atque in aquis Thailandiensibus rarae, mense Ianuario anno 2016 confirmata est.[14]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Siamensem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 9°30′0″N 102°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия |