Selinus
Templum E

Selinus (-untis f.) (Graece: Σελινοΰς, Italiane: Selinunte) est locus archaeologicus Italiae, in Sicilia regione ac in Provincia Regionali Drepanitana. Etenim civitas antiqua olim ibi fuit, a Megarensibus Siciliae Pammelo duce condita[1].

Historica

Anno 416 a.C.n. bellum cum vicinis Segestanis gerebant quos adiuvantibus Syracusanis opprimebant. Segestani ab Atheniensibus auxilium petiverunt; qui hanc causam protulerunt cur magnam expeditionem anno 415 a.C.n. in Siciliam adversus Syracusanos miserint[2]. Anno 413 a.C.n. Syracusani exercitum hostium deleverunt. Paulo post tamen Selinus anno 409 a.C.n. a Carthaginiensibus capta et direpta est[3].

Notae

  1. Thucydides VI.4.2
  2. Thucydides VI.6
  3. Xenophon, Hellenica I.1.35

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Selinuntem spectant.

Bibliographia

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!