Scapeta[1] vel scabetia,[1] Catalane escabetx et ex hoc Hispanice escabeche,[2] est genus ferculorum tam hodiernorum quam mediaevalium quo cibus (praesertim piscium, nonnumquam carnium) praefrictus in aceto holeribusque et condimentis marinatur.
Nomen horum ferculorum antiquissimum nobis cognitum, videlicet السكباج al-sikbāj (Latine "sicbeis"),[3] in textu Arabico saeculi X legitur[4] sed ultimam originem suam Persicam esse reclamat, qua lingua mediaevali sik "acetum" et bāg "decoctum" significabant.[5] Methodus autem, multo antiquior quam nomina mediaevalia, iam apud Apicium descripta est: "Ut pisces fricti diu durent: Eodem momento quo friguntur et levantur ab aceto calido perfunduntur."[6]
Ex Arabico derivantur nomina Latina mediaevalia scapeta, scabetia, ante annum 1309,[1] Catalanum escabeig, escabetx, a saeculo XIV,[7] Hispanicum escabeche, a saeculo XV,[8] Francogallicum medium espinbesche anno fere 1393,[9] Occitanum scabeg ante annum 1390 repertum[10] (cf. Arabicum Algeriense skabetch),[11] dialecto Nicaeensi saec. XIV aschibeci,[12] Italiane saeculo XV schibeze,[13] verba Italiana regionalia hodierna scabbeci in Sicilia[14] et scapece in agro Sallentino necnon scabeccio in Liguria usitata. Ex his deducuntur verbum Vasconicum eskabetxa, Occitanum recentius escabècha, Francogallicum recentius escavèche[15] et escabèche, Anglicumque (paene oblitum) caveach, ab anno 1714 usitatum.[16] Anna Martellotti sikbāj insuper originem esse verbi Europaei mediaevalis "askipicium" vel aspic suadet.[17][18] Multi verbum Hispanicum escabeche Anglicumve caveach proavos vocabuli Hispanoamericani ceviche esse censent, sed testamenta huius etymologiae non iam reperta sunt.[18]